Stadtrecht von Winterthur
Ruodolfvs comes de habsburch, vniversis Christi fidelibus ad quos presens scriptura pervenerit, salutem cum notitia subscriptorum. Gesta nobilium et magnorum in obliuionis puteo processu temporis ingerentur, nisi per scripture medelam sicut a prudentibus est previsum tale periculum tolleretur. Elucescat igitur vniversis et singulis evidentibus, quod Nos civibus nostre ville in wintirtvr jura subscripta pro gratia speciali tenenda statuimus perhenniter et seruanda volentes, quod vniuersa que ab exteriori vallo superioris loci sev subvrbii quod volgo dicitur vorstat vsque ad Castrum quondam super monte prope eandem villam situm et a Castro directe usque ad Ecclesiam sancti Montis et ab Ecclesia usque ad fontem dictum vordebrvnnen et in descensu ab eodem fonte usque ad aque transitum dictum Ouesteg, et abinde per ambitum pratorum et hortorum usque in superioris predicti valli terminum resupinum sunt inclusa preter curias cellerariorum et quorundam aliorum qui dicuntur hvobarii, abhinc inantea jus fori debeant obtinere, cum omni jure ville dicte wintirtvr attinendo. Necnon sub eodem jure permanere debet quicquid de predio nostro pro censu determinato ab hominibus infra predictas metas residentibus possidetur. Item statuimus quod super omnibus illis bonis et possessionibus quibus attinet jus forense quod volgo dicitur Marchsreht, si forsan super eisdem questio mota vel suborta fuerit aliqualis, nullus debet alias quam coram nobis uel nostris successoribus qui villam predictam possidebunt, et coram eiusdem uille Sculteto sev ministro qui tunc fuerit in aliorum ciuium [392] presentia stare juri. Nec etiam in Scultetum sev Ministrum eiusdem ville quisquam debet eligi uel admitti, nisi de communi consilio ciuium vnus ex eis eligatur, qui nec sit miles nec ad gradum debeat militie promoveri. Item ordinauimus, quod si quemquam predictorum civium dominus prefate ciuitatis impetit super aliquo foresfacto pro quo forsan aput ipsum erit aliquis accusatus vel etiam infamatus, huius impetitionis tenore in jam dicta villa wintirtvr coram ciuibus et judicio denudato, culpam uel innocentiam ciuis accusati debet idem dominus ibidem plene cognoscere, contentus quicquid super hoc ab eisdem ciuibus fuerit sententia publica diffinitum. Item nullus dominus ratione cuiusdam iuris quod in volgari dicitur val post decessum aliquorum infra predictas medas residentium bona mortuaria debet exigere, nisi seruum haberet qui nullum superstitem uel heredem relinqueret, tunc potiri deberet juxta Consilium ciuium suo jure. Item Silva dicta Eschaberch eo jure communi quod volgo dicitur gimeinmerche, quemadmodum hactenus ab antiquo fuisse dinoscitur, in vsum ville cedet abhinc inantea memoratae. Item nullus dominus debet ratione proprietatis quam habet in suos proprios homines in predium eorundem situm infra metas predictas ad quas extenditur jus fori succedere tamquam heres. Item quicumque in predicto loco se receperint, contrahendi matrimonialiter viri cum vxoribus et e converso ubicumque placuerit, filios et filias suas legitima coniunctione copulandi ad quemcumque locum voluerint, disparitate conditionis et dominii non obstante, plenam habent et liberam potestatem. Item quia scimus predictam ciuitatem ratione diuisionis super hereditate quorundam bonorum a nostris antecessoribus facte debere persoluere centum libras, fixo tenore decreuimus, quod homines infra metas eiusdem ciuitatis permanentes ratione stipendii nobis et nostris successoribus semel in anno videlicet in festo Sancti Martini centum libras monete turicensis et non amplius dare debent. Insuper ad nos et nostros successores eiusdem ciuitatis officia debent simul et iudicia pertinere. Item quicumque ciuis est uel erit in predicto loco si idem a suo domino in patria existente, cui ratione seruilis conditionis proprie dicitur attinere, infra annum et diem unum pro nullo seruitio fuerit requisitus, tunc abinde inposterum nulli domino seruire tenetur nisi qui prenominatam in firma possessione tenuerit ciuitatem. Hoc tamen addito quod sine illius voluntate [393] qui jam dictam civitatem in sua tenuerit potestate, quemquam in civem recipere non debemus. Item a gratia domino iam dicte ciuitatis nullus meretur excludi nisi qui fraudem et perfidiam enormem vel homicidium perpetrauerit aut qui alium excecauerit vel in aliis menbris mutilaverit aut qui tale nefas horrendum commisserit, quod volgo dicitur mort vel aliud quocumque nomine nuncupetur quod huic fuerit equipollens. Item qui alium armata manu volneraverit, aut quinque libras persoluet aut manu truncabitur pro emenda, qui autem alias insolentias vel contumatias fecerit, que fuerint per iudicium emendande, aut cum pena trium librarum satisfaciat aut memoratam ciuitatem per annum integrum evitabit. Item nostre voluntatis est quod Castrum montis adjacens prefate ville numquam debeat reparari. Huius rei testes sunt, Chvonradus de Tengin. Chvono de Tvfin. Henn. de hvomelincon Nobiles. Johannes de Bluomenberch. Volricus de hetlingen. Frater suus dictus Dapifer de Diessenhoven. Bur. de wida. R. quondam advocatus in vrowenvelt. Nicolaus de virsperch. milites et quamplures alii, quorum nomina ne fastidium generent sunt omissa. Vt autem ea que prefate civitati sev ciuibus in ea comorantibus indulsimus, non solum apud Nos verum etiam apud nostros successores firmiora permaneant nec violari possint nec debeant in futurum presens cirographum super hoc contulimus nostri Sigilli Karactere communitum. Acta sunt hec anno domini MCCLXIIII. Decimo Kal. Julii. Jndictione septima.
- ↑ Man vergleiche damit das im ersten Bande Beilage I. mitgetheilte Stadtrecht.