meae possit tristius in terris accidere. Sed accipe diligentiam meam. Ostendi quibusdam gymnasiarchis epistolas tuas, non enim omnes mihi favent. Misi postea Stutgardiam ad quosdam senatores ducales. Ubi hodie hospitentur? Declaravi esse e re literaria, graecarum literarum vera fundamenta imbibisse adolescentes. Verum hactenus nullum accepi responsum, nisi ex uno, qui diceret: quid laboremus pro graeco poeta dum latinus sit invisus doctoribus. Quare in hunc diem ad te scribere distuli expectando responsionem mitiorem. Tu mihi quid ea in re faciendum sit mihi perscribas aut potius ad alios scribo, qui sint maioris auctoritatis apud nos, quam ego, qui nullus sum apud Theologos genus hominum sibi soli placens. Quacunque enim occasione Aleander ad nos vocaretur, laetarer mirum in modum. Te vero rogo non solum, verum etiam obsecro, ut edas grammaticam tuam graecam, quam tenuiter in graecis vix elementis edoctus mea diligentia discam et caeteros pro virili parte docebo. Sed malim a te ipso audire, si e re tua quoquomodo esset, qui maiestatem pronuntiationis ab ipsis artificibus audisti Vale et me ama! Ex Tubinga III Kalendas Martias M D XII.
Henricus Bebelius Justingensis poeta Mich. Humelbergio R. Suo Sal.
Quod ad utriusque amicum amicissimum et doctissimum Peutingerum es concessurus, gaudeo, propterea quod illo autore possit tibi optime consuli, summaque autoritas eius votis tuis bene respondere: tametsi te apud nos esse aliquamdiu mihi non minus iucundum, quam utile et e contrario futurum persuasi. Sed de his satis. Tabellas graecanicas habere exopto, memoriale tuae erga me benevolentiae; quare habita opportunitate nostri in ea re memor esse non dedigneris. Est item apud nos Brassicanus in literis latinis haudquaquam indoctus, qui se paedotribam scripsit, quasi puerorum exercitatorem, quod Georgius Simler fol. XXV grammaticae latinae conatus est vellicare, ut videre potes, quid sit paedotriba pueri tritor a παίς παιδός, quod puerum significat
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 44. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/44&oldid=- (Version vom 1.8.2018)