Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/43

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

viderentur propius advenire conducebatque maxime saluti omnium gentium quaecunque a prophetis scripta fuerant intelligere, per linguam graecam, quam fere omnes gentes intelligunt, iudaicam scripturam universis proposuit. Aut enim post salvatoris nostri tempora non habuissemus, Judaeis ex invidia occultantibus, aut corruptiores nobis dedissent, aut si recte habere potuissent, in suspicionem traductores facile vocarentur. Salvator ergo noster, qui ut Deus omnia praevidebat, optima dispositione usus Ptolemaeo Aegyptiorum Regi traducendorum librorum cupiditatem iniecit, quam rem Aristeas qui rebus aderat diligenter conscripsit, Josephus etiam in prooemio librorum Antiquitatum et in principio Secundi contra Apionem, Augustinus item de Civitate dei post Justinum non nihil. Sed de his iam satis superque. Haec ad te prolixius, ne somnolentiae (ut soles) me accuses. Spero fore, ut vel te apud severos Areopagitas ob immodicum silentium in ius vocem. Invises nos his dionysiacis festis quibus Libero patri sacra faciemus, non verbenis, non cespitibus, sed meraco terrae sanguine et Cereris muneribus. Vale athletice! Ravenspurgi IX. Kalendas Martias Anno M. D. XII.


XIX.
Henricus Bebelius Justingensis Mich. Humelbergio suo Sal.

Hortaris opportune et utile, vir charissime, invitem literis meis Aleandrum virum doctissimum ad hanc nostram Sueviam, sed sponte currenti non est opus calcaria addere. Ego enim id omnibus votis facere desiderarem atque si modo sine illius iniuria fieri possit: velis et remis (ut dicitur) hoc procurarem, meque illius discipulum frequentissimum pollicerer. Sed audi quaeso. Non credo honestatis esse meae aut boni viri officium, illum vana spe deludere; nisi enim stipendium publicum apud nos haberet, nec panem vel Virgilius vel Homerus ex auditoribus venabitur, si non fallor. Quod si bonus Aleander grandibus pollicitationibus frustratus cogeretur inglorius et ieiunus a nobis abire, nihil mihi integritatique

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 43. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/43&oldid=- (Version vom 1.8.2018)