Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg | |
|
ad divinae gloriae, tuaeque salutis amplificationem dirigent, si ad eos mature scribas. Hoc consilium eventus probabit. Tu autem noli spem abiicere, ob meam impotentiam: quae sinistra videntur coelum intuentibus, illic dextra sunt. Vale vir eruditissime, Deus te sospitet, ac tueatur per Christum.
d. 15 Iun.
Has ad perillustrem Dominationem tuam litteras dare haud ausus fuissem, nisi et humanitas tua maxima et pro Religione Protestantium laudatissimus Zelus mihi innotuisset per virum summe reverendum ac celeberrimum, Salomonem Ernestum Cyprianum, qui mihi saluberrimum hoc consilium suggessit. Ad hunc immortali laude dignissimum virum epistolam satis longam exaravi, in qua prolixe causas, cur Religioni Pontificiae diutius addictum me esse haud posse, breviter indicavi, quaerens ex ipso consilium, quid mihi factu utilissimum iudicaret, quare ille, de aequitate et bonitate meae causae, persuasus, ut totam tibi causam meam exponerem, auctor fuit; spem haud exiguam in maxima bonitate tua mihi repositam asseverans; obtempero sapientissimi viri mandato,
Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg in: Journal von und für Franken, Band 1. Raw, Nürnberg 1790, Seite 386. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Leben_und_trauriges_Ende_des_Pater_Marianus_Gordon_eines_gewesenen_Benedictiners_im_Schottenkloster_zu_Wirzburg_(Teil_2).pdf/26&oldid=- (Version vom 20.8.2021)