Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg | |
|
quas mihi illi si obiicerent, se ipsos infamarent; iuxta et ex praescripto sanctissimi consilii tui Deum precabor, ut Spiritum S. mihi ductorem doctoremque perpetuum largiatur, et auxilii mei rationem oculis subducat quaerentium animam meam et veritatem per poenas et non per rationes docentium. Christus Iesus Salvator noster te quam diutissime in solatium maximum Ecclesiae suae sespitem atque incolumem illi et mihi conservare clementissime dignetur, quo in voto depono calamum, sed animi tibi addictissimi et devotissimi retineo affectum, qui sum et ero etc.
Inciderunt quaedam aulae nostrae tempora, quibus tibi opitulari nequeo: Deum testor, non facile quidquam tua salute mihi esse antiquius, sed prudentia Christiana, quae in te est singularis, non requiret a me vires meas excedentia; sum autem tibi auctor, ut scribas Hanoveram ad M. Britanniae Regem, Dominum tuum, eique consilii rationem omnem humillime exponas: ibi perillustris vir D. Baro de Munchhausen, consiliarius status intimus, et D. Iustus Christophorus Boehmerus, monasterii liberi Loccumensis Abbas, vir excellentissime doctus, nostraeque Religioni in casto coelibatu addictissimus causam tuam, Deo gratiam suam ipsi tibique impertiente, mirifice agent omniaque
Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg in: Journal von und für Franken, Band 1. Raw, Nürnberg 1790, Seite 385. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Leben_und_trauriges_Ende_des_Pater_Marianus_Gordon_eines_gewesenen_Benedictiners_im_Schottenkloster_zu_Wirzburg_(Teil_2).pdf/25&oldid=- (Version vom 20.8.2021)