Wahldekret für Friedrich den Schönen
König Heinrich von Böhmen, Pfalzgraf Rudolf und Herzog Rudolf von Sachsen zeigen dem künftigen Papste die Wahl Herzog Friedrichs von Österreich zum römischen König an. – Frankfurt 1314, Oktober 19.
Sanctissimo in Christo patri ac domino sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici futuro Heinricus dei gracia Boemie et Polonie rex dux Karinthie, Ruodolfus comes palatinus Reni dux Bawarie et Ruodolfus dux Saxonie, Angarie, Westfalie, comes in Brene et burcgravius in Magdeburg, sacri imperii principes ac electores Romanorum regis in imperatorem promovendi devotissima pedum oscula beatorum. Vacante nuper sacro imperio per mortem clare memorie domini Heinrici quondam Romanorum imperatoris incliti sub anno Domini millesimo trecentesimo tertiodecimo, dieque certa, videlicet crastino beati Luce ewangeliste quod fuit XIIIIo Kalen. Novembris, sub anno domini millesimo trecentesimo quartodecimo ad eligendum Romanorum regem in futurum imperatorem promovendum apud Frankenfurd locum solitum et consuetum per nos et alios conprincipes et coelectores nostros ius una nobiscum in electione Romanorum regis habentes peremptorie statuta seu prefixa, nobisque rege Boemie, Ruodolfo comite Palatino duce Bawarie necnon Ruodolfo duce Saxonie predictis convenientibus die et loco prefinitis ad electionem futuri regis [50] Romanorum celebrandam, ac reverendo in Christo patre domino Heinrico Coloniensi archiepiscopo sacri imperii per Italiam archicancellario, conprincipe et coelectore nostro, dicto crastino ad predictum locum Frankenfuord ex certis et legittimis causis convenire nobiscum in huiusmodi electionis negocio nequeunte, ipse pater et dominus noster archiepiscopus nobis Ruodolfo comiti Palatino predicto quoad dicte electionis negocium commisit totaliter vices suas, dans nobis plenam, generalem et liberam potestatem nominandi et eligendi vice ac nomine ipsius personam ydoneam in regem Romanorum in imperatorem promovendum, prout in ipsius patris et domini procuratorio super hoc habito plenius continetur. Nobis placuit ipsa die in ipso[K 1] loco procedere ad electionem regis Romanorum in imperatorem promovendi, prout ipse terminus requirebat. Tandem cum alii conprincipes et coelectores nostri dicta die et loco predicto per nos diucius expectati in eiusdem electionis negocio ad huiusmodi electionem celebrandam venire seu procedere nobiscum minime curaverint et sic quoad dicte electionis negocium de iure alienos se fecerunt, reverendus pater et dominus Heinricus Gurcensis episcopus mandato a nobis specialiter sibi facto vice et nomine nostrum omnium et singulorum protestacionem quandam legit et publicavit in hunc modum: Nos Heinricus dei gracia Boemie et Polonie rex dux Karinthie, Ruodolfus comes palatinus Reni dux Bawarie necnon Ruodolfus dux Saxonie, principes sacri imperii ac electores Romanorum regis in imperatorem promovendi, nomine nostro et vice et nomine reverendi in Christo patris domini Heinrici Coloniensis archiepiscopi sacri imperii per Italiam archicancellarii, conprincipis nostri, monemus omnes exeommunicatos, suspensos et interdictos necnon quoscumque alios, qui de iure aut consuetudine interesse in ipso electionis negocio non debent, quod recedant nos eligere libere permittentes, protestantes, quod non est nostra intentio tales admittere tamquam ius in electione habentes aut procedere vel eligere cum eisdem. Immo volumus, quod voces talium, si qui reperientur interfuisse, postea nulli prestent suffragium nec afferant[K 2] alicui [51] nocumentum et prorsus pro non receptis sive pro non habitis habeantur. Qua protestatione premissa et post multos tractatus varios et multiplices consideratis sollicite et diligenter circumstanciis, conditionibus et statu personarum diversarum[K 3], per quas regno vacanti posset salubrius provideri, tandem in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie, virum utique katholicum, ortodoxe fidei fervidum zelatorem, strennuum et sagacem, conversacionibus et moribus non modicum ornatum, devotum et humilem, de Romanorum regum prosapia oriundum, sacri imperii gubernacula regere magnifice et iura ipsius manutenere potentem necnon reipublice preesse utiliter et prodesse valentem, in omni morum honestate perspicuum et preclarum, affabilem, benignum et mansuetum ac in aliis agibilibus pro regimine reipublice plurimum circumspectum, divina favente clemencia consensimus et in ipsum vota nostra direximus ipsumque nominavimus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum sub forma infrascripta: Nos Heinricus dei gracia Boemie et Polonie rex dux Karinthie consentimus in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie ipsumque nominamus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum. Nos Ruodolfus comes Palatinos Reni dux Bawarie nomine nostre ac[K 4] reverendi in Christo patris domini Heinrici Coloniensis archiepiscopi sacri imperii per Italiam archicancellarii, habentes super hoc ab ipso domino archiepiscopo plenam et liberam potestatem, consentimus in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie ipsumque nomine quo supra nominamus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum. Nos Ruodolfus dux Saxonie consentimus in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie ipsumque nominamus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum. Quibus legittime sic peractis nos Ruodolfus comes Palatinus predictus de voluntate et mandato speciali dictorum coelectorum nostrorum et cuiuslibet eorumdem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie elegimus in hunc modum: In nomine patris et filii et spiritus [52] sancti. Cum vacante regno seu Romano imperio per mortem clare memorie domini Heinrici quondam Romanorum imperatoris incliti, vocatis qui fuerant evocandi super electione regis Romanorum facienda, dies certa apud Frankenfuord esset ad hoc prefixa, placuit nobis et dictis coelectoribus nostris iuxta ipsius diei prefixionem factam ad electionem procedere futuri regis Romanorum, aliis coelectoribus nostris ipsa die diucius expectatis et legittime eligere nobiscum non curantibus, inquisitis votis nostris et dictorum coelectorum nostrorum in ipsa electione, apparet nos, apud quos tunc resedit potestas seu ius eligendi personam ydoneam in regem Romanorum, concorditer direxisse vota nostra in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie in eundem consentiendo et ipsum nominando in Romanorum regem in imperatorem promovendum. Idcirco nos Ruodolfus comes Palatinus predictus vice nostra et domini Heinrici Coloniensis archiepiscopi predicti ac aliorum dictorum coelectorum nostrorum nobiscum consenciencium in hac parte ex potestate nobis tradita et concessa ab eisdem, invocata spiritus sancti gracia, dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie predictum eligimus in regem Romanorum in imperatorem promovendum, in advocatum sacrosancte Romane ac universalis ecclesie ac defensorem pauperum, viduarum pupillorum et orphanorum, qui electus huiusmodi electioni canonice de se facte divine nolens resistere voluntati interpellatus super hoc a nobis cum diligencia magna consensit. Quapropter sanctitati vestre cum devocione qua decet voce unanimi supplicamus, ut ipsum dominum Fridericum sic devote et canonice electum paternis pietatis vestre brachiis amplectentes electionem huiusmodi canonicam de ipso a nobis factam solita dementia approbare, ipsum inungere et consecrare sibique de sacrosanctis manibus vestris sacri imperii dyadema dignemini favorabiliter impartiri loco et tempore oportunis. Ceterum, ut beatitudo vestra cognoscat evidencius premissa omnia vera esse, presens electionis nostre decretum sanctitati vestre transmittimus cum sigillorum nostrorum, videlicet Ruodolfi comitis palatini Reni ducis Bawarie necnon Ruodolfi ducis Saxonie predictorum appensione ex certa sciencia roboratum. Nos vero Heinricus dei gracia Boemie et Polonie [53] rex dux Karinthie, quia sigillum nostrum hac vice penes nos non habuimus, sigillis predictorum … ducum Bawarie et Saxonie usi sumus et contenti in testimonium et evidenciam omnium premissorum.
Actum et datum loco die et anno predictis.
Zwei Originalausfertigungen im Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien: A und B. Nach Abschrift von Ivo Luntz. A mit 3 Siegelschnitten: im ersten die Schnur des Siegels Erzbischof Heinrichs von Köln, mittels welcher das Exemplar A der folgenden Urkunde angehängt ist; im zweiten und dritten die Siegel des Pfalzgrafen und des Herzogs von Sachsen an rot und grüner Seidenschnur. B ebenfalls mit 3 Siegelschnitten: der erste unbenutzt; im zweiten und dritten an rot und grüner Seidenschnur die Siegel des Pfalzgrafen und des Herzogs von Sachsen; mittels der Schnur des ersteren Siegels ist Exemplar B der folgenden Urkunde angehängt. Beide Ausfertigungen dieser längeren Fassung des Wahldekretes sind von gleicher Hand geschrieben. (Die kürzere Fassung bei K. Müller, Der Kampf Ludwigs d. B. mit der röm. Curie I, S. 383 ff.) - Reg. Ludwigs d. B., Reichssachen Nr. 38.
Textkritische Anmerkungen