Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/49

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

rerum prosperarum et gaudio adficientium, sed et adversarum doloreque molestantium haud perperam existimaverim. Unde tuis literis non minus dolorem quam voluptatem hausi, hanc quod tuas literas semper merui meque adhuc curae tibi esse intelligo, illum vero, quod cum adversa valetudine te saepiuscule conluctari scribis. Τοῦτο γὰρ ἐμὲ τῆς ἀθυμίας ἐμπέπληκεν, κοὐκ οἶδα τί ὑπò τῆς λύπης ἐν τῷ θυμῷ πανὺ ἀχθόμενος πάσχω.[1] Tua enim tam adversa quam prospera perinde ac mea fero, meoque id iure (ut dicitur) factito, erga amantissimum praeceptorem gratissimus discipulus. Deum immortalem, quae fallax, caeca, et invida fortuna est, quae Atriden meum sanitate, ceu illum Lacaena, spoliavit, diroque morborum agmine infestat, oppugnat et sauciat? Utinam doctus quispiam divis fatisque potentior Machaon saucium hunc meum invisat, manusque adhibeat medentes, quo penitus graves cedant Aleandro dolores, sic adorato pro te numine peto. Lubentissime celeri gradu tua mandata, Talthibii munia subiturus, exequerer, nisi abba ille ὁ μάντις, quem consulendum putas, a me prorsus ignoraretur. Etiam οἱ ἄλλοι τοιοῦτοι μάντιες, οἵ πλεῖστοι ποτὲ παρ` ἡμῖν ἤτην, ὡς τῆς πίστεως ἡμῶν teterrima pestis, radicitus καὶ παμπήδην evulsi, nusquam apparent. Si qui etiam sunt, se tamen tales profiteri non audent, διότι τοὺς πάντας διαλανθάνουσιν. Neque profecto consulendos huiusmodi vaticinantes, τὰ κακὰ θηρία, putarim; ἡ δέ γὰρ ἀσεβὴς βουλὴ τῷ χριστιανῷ βουλεύσαντι κακίστη, ᾗ ὁ Θεὸς καταρᾶται. Nolim credas quidpiam te passum ὑπὸ τοῦ βασκάνου, ὅτι ἀκριβὴς δίαιτα οὐ συντελεῖ. Sed alia diutini tui morbi caussa est. Quaenam? nimius profecto et inopportunus ab adolescentia ipsa (quod te auctore dixerim) τῶν φαρμάκων usus. Nimia inquam τῶν ἰατρῶν παίδων in te licentia. Qui dum ingenii memoriaeque vires vario medicamine firmiores reddere nituntur, caetera corpusculi membra frequentibus venenis usque adeo adficiunt, ut tandem plus iusto acri perfusa liquore penitus absumant. Nec mirum, gutta qua mollius nihil, dura cavat saxa non vi, sed saepe cadendo, durius ferrum frequenti consumitur usu; σιδηροῦς δακτύλιος συνεχεῖ τρίβεται χρήσει, nihil denique quod


  1. Ich bemerke, dass ich das Griechische genau nach der Handschrift gebe.
Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 49. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/49&oldid=- (Version vom 1.8.2018)