Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/36

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

omnium iucundissime exosculor atque amplector. Tametsi intelligam id plus ex animi candore cuiusdamque congermanitatis ut ita loquar favore, quam acri iudicio eius esse profectum. Utcunque sit, plausibiliter accipio a tanto viro non dico laudari sed vel nominari candide. In cuius amicitiam (modo non dedignetur plebei ordinis literatos) si me insinuaveris, grandi me beneficio demeruisti, quod ut facias rogo atque obtestor, persuadeasque homini suarum etiam nos Germanos literarum participes faciat, ut non solum Gallia eo superbiat, sed et Germania sui se partus non poeniteat. Vale et me ama. Ex Tubinga Idibus decembris Anno salutis Christianae M D XI.


XII.
Michael Humelbergius Ravenspurgensis Christophoro Suarzobergio Baroni S. S.

Sis memor aevi. Haec tibi frequens in ore est sententia, Baro generose, non minus scita quam elegans et bono viro digna. Quid enim aliud aevi memorem esse quam aetatis rationem habere est? Siquidem ab aevo aetas, quasi aevitas. Monemur hac sententia iam natu grandiores effecti, ut in viros nati puerilia negotia deserere, nuces (quod aiunt) spargere, gravitatem et in re omni modestiam sapere. Non huic dissonum ad Nicoclea de Regno scribens Isocrates persuadet, dum regni et dignitatis memoriam nusquam non habendam docet, ut nostro honore indignum agamus nihil. Quam ob rem honesta studia quae non modo delectent, sed et prosint in virili aetate meditari exercereque oportebit, et iuxta Biantis sapienter dictum εὐταξίαν et comitatem comparare, quo in senectute sapientiam ipsam lubentius faciliusque amplexemur, ἐν δὲ γήρᾳ σοφίαν. Sic alia aetas aliam vitam adfert, alios mores postulat, inquit Terentianus Simon.[1] et Graeci personant ἄλλος βίος, ἄλλη δίαιτα, alia vita, alia diaeta. Itaque semper tempus pensitandum est, ut huic nos ipsos accomodemus, et Polypi more pro loco pro tempore alios aliosque mores (quoad licebit) adsciscamus, et


  1. Terentii Andr. v. 189.[WS 1]

Anmerkungen (Wikisource)

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 36. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/36&oldid=- (Version vom 1.8.2018)