Zum Inhalt springen

Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/19

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad Interr. 66. Quot circiter folia conscripserit, et ubinam sint intermedia, quae in perquisitione scripturarum non fuerunt inventa?

R. se conscripsisse folia sive quaterniones circiter 127-28, et intermedios, qui desunt, abjecisse. Erant de Antichristo, Papa, de Eucharistia, ubi tenebat sententiam Calvinistarum, de duplici specie Eucharistiae etc.

ad Interr. 67. quare ergo retinuerit reliqua?

R. se etiam abjecturum fuisse materiam de potestate convocandi Concilia, si tempus superfuisset, item reliqua omnia, si potuisset in iis materiis sibi satisfacere, ideoque illos tantum retinuisse, de quibus nondum poterat sibi sufficienter satisfacere, licet quoad corpus doctrinae Catholicae fuerit convictus omnino.

ad Interr. 68. quo tempore abjecerit vel combusserit?

R. primas specificatas se abjecisse mense Iunio, de duplici specie mense Iulio, et sic quam primum sibi in aliqua materia poterat satisfacere, abjiciebat scripta, et reliqua retinebat, usque dum sibi posset satisfacere plene. Quod Papa sit Caput Ecclesiae proxime se abjecturum fuisse, quia fere jam erat convictus de hoc articulo.

ad Interr. 69. An et cui communicaverit sua scripta, à quo adjutus fuerit.