nos Albertus et Bernardus Dei gratia comites de Anahalt cuidam strennuo ac famoso
militi domino Guntero de Wederdhe proprietatem duorum mansorum in villa Moltz sitorum
cum omnibus attinenciis, usibus et serviciis …1 donavimus pleno iure proprietatis
tytulo perpetuis temporibus libere possidendam. Ut igitur hec nostra donatio a posteris
non valeat aliquatenus infirmari, presens scriptum nostrorum sigillorum munimine duximus roborandum. Testes sunt: dominus Theodericus2 de Clequiz, dominus Ervinus de
Repchowe, dominus Conradus3 de Allenborg, dominus Conradus3 dictus de Kothene milites cum quibusdam aliis fide dignis.
Datum anno Domini mo.ccco, in die beati Luce evangeliste.
1300. October 27. Quedlinburg. Heinrich von Hoim verkauft an Dietrich Burghardi und Johannes Luscus von Orden die Vogtei über zwei Hufen Landes zu Sülten.
Nos Hinricus de Hoygem, filius quondam Willekini clerici de Hoygem, universis Christi fidelibus audituris presencia seu visuris cupimus esse notum per presentes publice protestantes, quod advocatiam duorum mansorum sitorum in campis Sulten, quos mansos Thidericus Borghardi de Orden ac Johannes Luscus de Orden ab ecclesia sancti Wiperti iure possident censuali, iam dictis Thiderico ac Johanni vendidimus pro septem marcis cum dimidia argenti Stendaliensis, quas ab eisdem nobis persolvisse recognoscimus, et eandem advocaciam dictorum mansorum ipsis iure feodali seu hereditario duximus conferendam, presentibus Betemanno et Betemanno de Orden, Heydenrico de Padeborne, Frederico dicto Meggenstede ac Siffrido de Groninge, qui nobis omagio sunt astricti, necnon Hinrico Zabel, Mathya famulo nostro, Henningo Coko, Johanne de Sulten, Conrado Puerorum, et quam pluribus fide dignis. In cuius rei testimonium presens scriptum super hoc confectum et nostri sigilli munimine roboratum antedictis Thiderico1 et Johanni2 duximus erogandum.
Actum et datum Quedelingeborch, anno Domini mo.ccco, in vigilia beatorum apostolorum Symonis et Jude.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 616. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_616.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)