et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: nobiles viri dominus
Wernerus, dominus Gardunus patrueles dicti de Hadmersleve et dominus Fredericus de
Dorstath ac honorabiles viri Johannes de Monte Erici, Lodewicus de Nendorp, Ecbertus
de Cocstede, Fredericus Leo, Bernardus de Alvensleve, Hinricus de Reinstede, Wernerus
de Gevensleve, Borchardus de Welsleve milites, et quam plures alii clerici et laici
fide digni.
Datum per manum Betemanni notarii nostri, plebani in Erkersleve, anno Domini mo.ccco, in civitate Egelen, in die sanctorum martirum Perpetue et Felicitatis.
1300. März 12. Die Grafen Albrecht I, Bernhard II und Otto I von Anhalt bewidmen das Collegiatstift S. Marien zu Coswig mit 8 Hufen Landes zu Senst, welche ihnen Erwin von Reppichau aufgelassen.
In nomine sancte et individue trinitatis Albertus, Bernardus, Otto Dei gratia comites de Anhalt universis Christi fidelibus has litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Acta modernorum idcirco privilegiis roborantur, ne, ut quandoque fieri solet, a posteris maliciose valeant irritari. Ideo notum esse volumus ac tenore presencium puplice protestamur, quod nos ad honorem Dei omnipotentis et beate matris eius nec non ob dilectionem Erewini militis nostri dicti de Repchow donamus sive tradimus viij mansos sitos in villa Sinsaten, quorum proprietas ad nos pertinuit hucusque et quos idem Herewinus habuit a nobis in pheodo, ecclesie beate Dei genitricis Marie in Cozwik et canonicis ibidem Deo famulantibus recepta prius resignatione, ipsorum in proprietatem liberam perpetuo et pacifice possidendam. Et ne alicui hominum super hiis dubium oriatur in posterum, ne etiam contra hec aliquid sinistri attemptetur a quoquam, presentes litteras canonicis eisdem conscribi fecimus sigillorum nostrorum appensionibus1 roboratas. Testes huius nostre donacionis sunt: dominus Jacobus plebanus in Berneborch, dominus Johannes plebanus de Loppene, et quam plures alii clerici et layci fide digni.
Actum et datum anno Domini mo.cococo, quarto Idus Marcii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 611. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_611.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)