xijcim marcis Stindaligensis argenti, cum omni usufructu et decima libere comparavit,
tali tamen condicione adiecta, cum iam prenomina tus Hinricus1 sacerdos Domino postulante debita carnis persolverit, omnibus suis seclusis heredibus prefatus mansus2 cum
agris prelibatis nostro conventui vacabit secundum statum pristinum remanendus. Ne
igitur huiusmodi nostram vendicionem aut oblivio deleat aut calumpnia maligne mentis
infringat, sepedicto Hinrico1 sacerdoti presentem paginam ad cautelam firmiorem dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratam. Huius rei testes sunt: dominus Tydericus3 plebanus in Genseworde, dominus Seghebode, Andreas de Broch, Hinricus Pazsele. Item vendidimus predicto Hinrico1 in Genseworde unam aream, arundines et salices infra dammonem et lacum pro marca et dimidia Stindaligensis argenti vite sue
temporibus possidendas.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxxo.ixo, in die Blasii.
1299. Februar 23. Die Ehefrau Gerhards von Wederden lässt den Herzögen Heinrich und Albrecht von Braunschweig zu Gunsten des Klosters Adersleben eine Hofstätte zu Hedersleben auf.
Honorabilibus ac illustribus principibus dominis suis Henrico et Alberto ducibus in Brunswick uxor Gerardi militis dicti de Wederden1, quicquid debiti servitii poterit et honoris. Nobilitati vestre significo per presentes, quod unam curiam sitam in villa Hedesleve, quam de vobis tenui et nunc a me tenet Herwicus eiusdem ville, claustro sanctimonialium in Adesleve, ordinis Cisterciensis, dedi ob reverentiam beati Nicolai et beate Marie virginis gloriose, vestre honestati pro me et meis heredibus resigno rogans2 una cum ipsis, quatenus proprietatem curie memorate claustro prelibato propter Deum et mei servitii intuito dignemini condonare.
Datum anno Domini mo.cco.xcixo, in vigilia beati Mathie apostoli.
1299. März 8. Brandenburg. Bischof Volrad von Brandenburg und der dortige Propst Johann errichten für die Kirche des Nonnenklosters zu Zerbst eine eigene Parrochie.
Vulradus Dei gratia Brandeburgensis ecclesie episcopus, Johannes prepositus et Heynricus prior conventus eiusdem ecclesie omnibus Christi fidelibus, ad quos presens
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 599. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_599.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)