1298. Januar 8. Graf Burchard von Mansfeld trägt dem Erzstifte Magdeburg verschiedene von den Rittern Iwan und Hennig von Berg erkaufte Güter zu Vatterode zu Lehen auf.
In nomine Domini amen. Borchardus Dei gratia comes de Mansfeld omnibus presentes litteras audituris salutem in Domino sempiternam. Recognoscimus tenore presentium protestantes, quod proprietatem de tercio dimidio manso ac de tribus iugeribus sitis in campis ville Vadderode, ad quos in eadem villa dinoscuntur quatuor curie pertinere, quam quidem proprietatem cum pecunia nostra comparavimus a militibus strennuis, Ywano videlicet et Henningo de Monte, donavimus et tenore presentium donamus, tradidimus et tradimus ecclesie Magdeburgensi perpetuo possidendam, omne ius, quod in huiusmodi proprietate habuimus, in ipsam ecclesiam totaliter transferentes ita, quod mansos, iugera atque curias predictas, de quibus nobis et heredibus nostris a reverendo domino nostro Burchardo archiepiscopo Magdeburgensi nomine ecclesie iam facta est collatio feodalis, nos cum heredibus nostris ab ecclesia Magdeburgensi debemus feodaliter possidere, renunctiantes omnibus exceptionibus, que nobis aut heredibus nostris contra dictam proprietatis donationem competere possent aliqualiter in futurum. In cuius rei testimonium sigillo nostro presentes littere muniuntur. Actum anno Domini mo.cco.xcviij, vj Idus Januarii.
1298. Januar 13. Ermsleben. Die Grafen Otto und Volrad von Valkenstein entschädigen das Kloster zu Frose für den von ihrem Schwager Walter von Arnstein erlittenen Schaden mit einer halben Hufe Landes zu Esterndorf.
Que geruntur in tempore ne simul cum lapsu temporis defluant, solent scriptis et testibus perhennari. Noverint igitur tam presentes quam futuri, quod nos Dei gratia Otto et Volradus comites de Valkensteyn unanimi de consensu heredum nostrorum dedimus in proprium ecclesie sancti Cyriaci martiris in Vrose dimidium mansum situm Esterendorp nobis libere pertinentem iure perpetuo possidendum pro dampno eidem ecclesie et canonicabus et canonicis ibidem manentium1 quondam illato a domino Woltero nobili de Arnsteyn, nostro sororio, et hoc cum omni iure proprietatis et advocacie,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 588. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_588.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)