pheodali, item unum in villa Scadenleve, quem …1 Storm similiter a nobis pheodali tytulo
tenuit, et dimidium ibidem situm, quem nos liberum possedimus et solutum, hos tres mansos
ab illustri domino comite Alberto2 de Anahalth pheodali tytulo tenuimus et eidem domino
cum omni iure et cum omnibus suis pertinentiis, in villis scilicet et in campis, resignavimus ipsosque donandos ecclesie Lapidis santi Mychahelis per presencia resignamus. Recognoscimus etiam, quod eosdem mansos exemptos ab omni iure secularis dominii prefatus nobilis dominus Albertus2 memorate ecclesie Lapidis sancti Mychahelis donavit cum
integritate omnis iuris ac cum omnibus suis appenditiis, videlicet areis, pratis, pascuis
et ceteris suis pertinentiis in villis et in campis perpetuo possidendos. Huius autem
rei testes sunt: comes Bernardus de Anehalth et comes Henricus Halberstadensis ecclesie canonicus; Henricus Struz, dominus Everko dictus Kruch, dominus Bernardus3 de
Alvensleve, et quam plures alii fide digni.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxxvijo.
(Um 1297.) Die Aebtissin Irmingard II von Gernrode verleihet, um die Kosten ihrer Investitur und Bestätigung zu decken, einige Güter aus dem Klosterallode zu Badeborn an den Quedlinburger Bürger Heinrich Zabel und dessen Familie.
In nomine Domini amen. Irmengardis Dei gratia abbatissa in Gerenrode omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum pro investitura regalium obtinenda nec non electionis in nos facte confirmatione finaliter consumenda tantorum premeremur onere debitorum, ut de reditibus bonorum nostrorum fideiussores nostros de manibus creditorum et ab usuris Judeorum statutis terminis eximere non possemus, nostrum adeuntes conventum petimus ab eodem, ut ad liberationem tam gravium debitorum infeudandi aliqua pro pecunia ecclesie nostre bona suam nobis prebeat licentiam et assensum. Qui discretione provida considerans ministerialibus nostris assumptis, videlicet Friderico dapifero, Rodolpho pincerna, Alberto et Heidenrico de Cokstede, Bertramo de Egelen, ipsos consuluit super eo. Communicate hinc inde consilio nostris postulationibus voluntario annuentes assensu octo mansos allodii de Padeburno pro pecunia concedi feudaliter admiserunt. Unde notum esse volumus universis, quod nos Henrico civi de Quedlinburg dicto Zabel nec non uxori eiusdem Gertrudi et pueris suis Bernardo, Henrico, Theoderico, Gertrudi et Margarete tres mansos de predictis allodii bonis in Padeborne cum advocatia et omni alia utilitate, tam infra villam quam extra, iure1 concessimus feodali, warandiam concessions huiusmodi plenam et integram prestantes. Ne igitur contra memoratum Henricum et heredes ipsius in posterum possit dubietas exsuboriri, presentes litteras sigillis nostris munitas eis ad cautelam dedimus. Huius rei testes sunt: Gerhardus custos, Salomon et Herbordus ecclesie nostre canonici, Fridericus dapifer, Rodolphus pincerna, Burchardus de Gerstorp, Jordanus frater eius, Bertrammus de Egelem, Albertus et Heidenricus de Cocstede.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 587. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_587.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)