suprascripte ecclesie faciendam. Testes huius vendicionis sunt: dominus Hinricus
frater noster iam prescriptus, dominus Fredericus de Dorstat, Olricus marscalcus noster,
Henningus de Erekesberge et Borchardus frater suus, Hinricus Bors. Summa, quam
recepimus pro bonis sepedictis, fuerunt xxxj marce Stendalgensis argenti.
Datum anno Domini moccoxcvij, civitate Asscarie, per notarium nostrum Betemannum
de Buckerodhe.
1297. Schloss Lippene. Graf Albrecht I von Anhalt bestätigt die Schenkung von zwei Hufen zu Hitzkendorf und[WS 1] einer halben Hufe zu Salegast an die Kirche des h. Wenceslaus in letzterem Orte seitens des Bartold von Salegast.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus Dei gratia comes de Anhalt universis Christi fidelibus, ad quos hec pagina pervenerit, salutem in vero salutari. Quia omnia gesta mortalium mobilem temporis imitantur curriculum, profecto humane inbecillitati bene consulitur, ut omnia gesta mortalium litterarum remedio fulciantur, hominibus nullomodo subsistere valentibus et ad nichilum transeuntibus ipsorum simul facta pretereunt et intereunt. Unde necesse creditur, ut ea, que tenaci memorie commendari digna sunt, scripti serie ab oblivionis interitu defendantur. Innotescat igitur tam presentibus quam futuris, quorum obtutibus hec pagina monstrata fuerit, quod dominus Bartoldus de Salgast bone memorie, infirma huius mundi perspiciens et profectum anime et uxoris sue considerans transito huius vite vertice, ad celestia devote anhelans duos mansos in villa Hitzkendorff, que solvunt dimidiam marcam albi argenti, et dimidium mansum in Salgast, qui solvit novem modios ordei et tres modios humuli, qui hereditario iure ad ipsum pertinebant, Deo et sancto Wentzeslao et ecclesie in Salgast ad usus plebani ibidem Domino militantis, pia motus fiducia, dedit et obtulit ita, ut plenarie et pace quieta nulloque irruente impedimento et cassatis omnibus insultibus ipsius profectui accumulentur. Nos huius donationis ordinem pie intuentes proprietatem mansorum et proventuum predictorum ecclesie iam dicte dedimus ab ea perpetue possidendam, hanc etiam donationem presentis cartule testimonio in futuras transagi naciones desiderantes, ne quis hoc factum quondam abominari et revocare presumat in irritum, sigilli nostri testimonio roborando. Testes huius facti sunt: Ulricus et Tylemannus filii iam dicti domini Bartoldi, dominus Johannes de Badegast; Tylemannus prothonotarius domini Alberti comitis; dominus Theodericus plebanus in Jessenitz, et multi alii fide digni. Acta sunt hec in castro Lippene, anno incarnationis Domini mo.cco.lxxxxvijo.
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: nnd
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 585. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_585.jpg&oldid=- (Version vom 15.4.2018)