transferendo, nichil aliud vendere poterit, nisi quantum in eodem retinet et quod ordinatio continet suprascripta, addentes nichilominus supradictis, quod, si sepedictus Bernhardus miles aut posteri eiusdem vel sui fratres ecclesiam Ilsyneburgensem in aliquo
molestarunt aut dominos ibidem existentes umquam in aliquo perturbarunt, ad honorem
omnipotentis Dei et genitricis eius gloriose virginis Marie, beatorum Petri et Pauli apostolorum omnimode sit sopitum et presentibus relaxatum. In cuius rei testimonium nos
supradicti, specialiter rogati ab honorabili domino Henrico abbate in Ilsyneborg et a
Bernhardo milite premissis, sigilla nostra duximus presentibus apponenda. Et ad maiorem
rei evidentiam nos Fredericus canonicus ecclesie Halberstadensis et Henricus miles fratres dicti de Plotzeke una cum sigillo fratris nostri Bernhardi, a quo presens ordinatio est gratioso animo acceptata, quam etiam nos gratam et ratam habentes, ne in posterum inde ulla calumpnie iactura oriatur, presentem paginam super eo confectam nostris
sigillis fecimus communiri. Huius rei testes sunt etc.
1297. Januar 16. Bernburg. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet das Kloster Michaelstein mit drei Hufen Landes zu Winningen und Schadeleben.
In nomine Domini amen. Donationes nostras pariter et indulta ideo scripture testimonio roboramus, ne contingant in posterum novis adinventionibus immutari. Notum itaque facimus universis Christi fidelibus audituris presencia seu visuris, quod nos Dei gratia Albertus comes de Anahalt ob reverentiam Dei et Marie virginis, matris eius, conventui Lapidis sancti Michahelis tres mansos sitos in villis subscriptis, videlicet Winninge et Scadeleve, donavimus pleno iure cum areis et prediis in campis seu extra, campos iacentibus in proprietatem liberam perpetuis temporibus pacifice possidendos, pro fratribus et heredibus nostris, quod eandem nostram donationem ratam et inconvulsam habere debeant, asserentes. Ne igitur contra hanc donationis nostre gratiam sinistri et incommodi aliquid attemptetur, presentem paginam nostri sygilli munimine fecimus insigniri. Testes sunt huius donationis: comes Bernardus noster patruus, comes Hinricus Halverstatdensis canonicus, Hinricus Struz, dominus Everco dictus Cruch, dominus Bernhardus1 de Alvensleve, dominus Wipertus Dus, dominus Hermannus2 dictus Grutding, et quam plures alii, qui aderant, fide digni providi et honesti. Datum Berneborch per manum Jacobi nostri capellani, anno Domini mo.coco.xcovijo, xvijo Kalendas Februarii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 575. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_575.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)