declarare. Notum itaque facimus presencium tenore publice protestantes, quod nos duos
mansos in villa Guthz sitos cum quinque areis sive prediis ad ipsos pertinentibus, quos
Borchardus miles noster dictus de Drinem a nobis in feudo hucusque habuisse dinoscitur, ob reverentiam Dei et beate virginis, matris eius, et ad peticionem iam dicti militis nostri ecclesie sancte Marie in Kozwic et canonicis ibidem Deo famulantibus, recepus tamen prius in manibus nostris resignatione ipsorum mansorum ab eodem Borchardo milite nostro, donamus in proprietatem liberam perpetuo et pacifice possidendam,
pro heredibus nostris, quod eandem donationem nostram ratam habere debeant, asserentes. Ne igitur contra hanc donationis nostre gratiam sinistri aliquid attemptetur,
presentem paginam conscribi fecimus nostri sigilli munimine communitam. Testes horum
sunt: dominus Reinerus plebanus in Kothene, Theodericus pleebanus in Gezeniz clerici;
Fredericus dictus Slichtig, Hinricus de Ztene, Conradus Geilros, Borchardus de Drinem,
Hermannus de Slanviz, Hihnarus de Slanviz milites layci, et alii quam plures fide digni.
Datum per manus Roperti capellani nostri, anno Domini mo.cco.xco.vjo, Nonis Augusti.
1296. October 9. Ravenstein. Herzog Albrecht II von Sachsen und seine Gemahlin Agnes bewidmen das Kloster Hecklingen mit einer Hufe Landes zu Neindorf.
Nos Albertus Dei gratia Saxonie, Angrie, Westfalie dux et comes de Bren et nos Angnes eadem gratia ibidem ducissa presentibus profitemur cupientes esse notum omnibus presens scriptum visuris, quod de libera voluntate nostra ac heredum nostrorum ob salutem animarum nostrarum proprietatem unius mansus1 siti in campo Nendorp dedimus claustro sanctimonialium in Hekelinge ad instanciam Arnoldi de Jersleve, qui ibidem filiam suam reddidit ad serviendum Deo, cum omni iure, quo antedictus Arnoldus prescriptum mansum a nobis dinoscitur possedisse. Ut autem hec nostra donacio a nobis et nostris heredibus vel ab aliquo alio non infringatur, presentem paginam de hoc confectam sigillorum nostrorum appensione fecimus communiri.
Datum Ravensten, anno Domini mo.cco. nonagesimo sexto, in die beati Dionisii martiris et sociorum eius.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 569. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_569.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)