tanto celerius debitorum suorum veniam consequatur. Cupientes igitur, ut ecclesia beatorum Cyriaci et Metroni in Gernrode, nostre dyocesis, congruis honoribus et iugi
Christi fidelium freqnentatione veneretur, omnibus vere1 penitentibus et confessis, qui
ad dictam ecclesiam in festis subscriptis, videlicet nativitatis, resurrectionis et ascensionis Domini nostri Jhesu Christi atque Pentecostes, in quatuor festivitatibus celeberrimis gloriose, virginis Marie, sancti Johannis baptiste, beatorum Cyriaci et Metroni, dicte
ecclesie patronorum, beati Nicolay pontificis, beate Katerine virginis, in anniversariis dedicationum ipsius ecclesie et altarium in ea existentium atque per octo dies festa predicta immediate sequentes causa devocionis accesserint aut qui prelibate ecclesie pro
sua fabrica vel structura, luminaribus, ornamentis vel pro aliis suis necessariis manus
porrexerint adiutrices aut in extremis laborantes quicquam suarum legaverint facultatum,
nos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis in Domino misericorditer
relaxamus. Omnem quoque indulgenciam a venerabilibus in Christo archiepiscopis quibuscumque, dum tamen catholicis, predicte ecclesie in Gernrode donatam2 gratam habentes et ratam presentibus confirmamus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
presentibus duximus apponendum.
Datum anno Domini mo.cco.xcvj, in crastino beati Georgii.
1296. Mai 8. Friedrich und Reineke von Zehling über den Verkauf des Lehnrechtes über Güter zu Hercksdorf und einen Wald im Hakel an das Kloster Michaelstein seitens des Grafen Otto I von Anhalt.
Nos Fredericus et Reyneko dicti de Czelinghe, domini Frederici strennui militis de Czelinghe filii, recognoscimus presentibus protestando, quod mansum unum situm in campis Herckstorp, curiam unam magnam1, que sita est ante viam, que ducit ad paludem, pratum unum et silvam unam2 de quindecim iugeribus sitam in monte, qui Hakel vulgariter appellatur, resignavimus et resignamus illustri principi domino Ottoni comiti de Anhalt, receptis pro eo tribus marcis Stendaliensis argenti minus uno fertone a domino abbate et conventu de Lapide sancti Michaelis, qui eorundem bonorum proprietatem a iam dicto principe compararunt. Insuper predicta bona tenebimur recipere pheodaliter et facere3 cum ipsis, quitquid nobis abbas et conventus supradicti dixerint faciendum, quando ab eisdem fuerimus requisiti. Ad quod nos presenti scripto sigillo nostro signato et cum subscriptis testibus obligamus. Huius autem rei testes sunt: dominus Reyneko de Czelinghe patruus noster, dominus Ekbertus de Koxstede, dominus Fredericus Leo et dominus Bernardus de Alvensleve milites, et alii quam plures. Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, feria tertia proxima post ascensionem Domini.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 566. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_566.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)