resignavit, cum proprietate et omni iure abbati, conventui et ecclesie sancti Pancracii in
Ballenstede ad infirmariam spectantem ad anniversarium Holrici de Berneborch liberaliter erogavimus perpetuo possidendum. Ut autem premissa nostra donacio robur perpetue optineat firmitatis et ne valeat a nostris successoribus aliqualiter infirmari, presens scriptum conscribi fecimus nostri sigilli munimine roboratum. Testes vero sunt:
dominus Helenbertus miles, Hechardus Meige, et alii quam plures fide digni.
Acta sunt hec anno Domini mo.cco.xcovjo, dominica qua cantatur Cantate.
1296. April 23. Halberstadt. Der für den Halberstädter Sprengel ernannte Executor der Beschlüsse des Mainzer Concils beauftragt den Pfarrer zu Rieder, einen dortigen Einwohner Namens Konrad zur Zurückgabe einer widerrechtlich in Besitz genommenen Hofstelle an das Kloster Gernrode anzuhalten.
…1 executor statutorum sacri concilii Maguntini per Halberstadensem dyocesin constitutus discreto viro plebano in Redere salutem in Domino. In virtute dicti concilii vobis districte precipiendo mandamus, quatenus Conradum filium quondam decimatoris, civem vestrum, moneatis, ut aream unam, quam violenter occupat, ecclesie in Gerenrodh infra octo dies solutam et liberam dimittat aut feria sexta post diem beatorum apostolorum Philippi et Jacobi nunc proxima Halberstat in ambitu maioris ecclesie conpareat coram nobis auditurus probationes, quas magister Heinricus, eiusdem ecclesie canonicus et procurator, super tali violentia et facti notorio duxit proponendas, litteram istam vestro sigilli vel alterius autentico communitam nobis per latorem presentium remittatis. Datum Halberstat, anno Domini mo.cco. nonagesimo vjo, in die beati Georgii.
1296. April 24. Bischof Volrad von Halberstadt stellt für die Besucher und Wohlthäter der Stiftskirche zu Gernrode einen vierzigtägigen Ablass in Aussicht.
Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus audituris presencia seu visuris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam quidem de salute fidelium solliciti devotionem ipsorum quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgenciis videlicet et remissionibus, invitamus ad debiti famulatus honorem Deo et sacris edibus inpendendum, ut quanto crebrius et devocius illuc confluit populus christianus,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 565. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_565.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)