erroris, scripture testimonio ad posterorum noticiam transmittantur. Hinc est quod
recognoscimus tenore presentium protestantes, quod ad instantiam domini Conradi de
Allenborch duos mansos proprietatis nostre sitos in campis ville Minoris Wederstede
donavimus sororibus ordinis predicatorum in Maiori Wederstede Domino famulantibus
cum omni iure, sicut nos hactenus possedimus, tam in villa quam in agro proprietate
perpetua possidendos. Ad unum istorum mansorum pertinet Heideco filius Drude iure
litonico, alterum mansum Fritzo Lorce1 iure retinet censuali. Huic autem donationi
interfuerunt: milites nostri dominus Conradus de Allenborch, dominus Eberhardus dictus Croch, dominus Heinemannus de Berneborch, dominus Henningus Geizemann, Gevehardus de Zbrone, et plures alii fide digni. Et ut hec predicta donatio proprietatis
nostre perhenni gaudeat firmitate, presentem litteram inde conscriptam contra insultus
varios sigillorum nostrorum appensione decrevimus roborare.
Acta sunt hec anno Domini mo.cco.xcvo.
1295. Graf Albrecht I von Anhalt, Herr zu Köthen, bewidmet das Kloster Wiederstedt mit einer ihm von den Gebrüdern Heinrich und Bernhard von Plötzke aufgelassenen Hufe Landes daselbst.
Nos Albertus Dei gratia comes de Anhalt et dominus in Cotone publice protestamur, quod Henricus et Bernhardus milites de Plosk mansum unum in campo Wedderstede situm in manus nostras resignaverunt et quod nos eundem mansum donavimus sororibus ordinis predicatorum in memorata villa Domino famulantibus. Datum anno Domini m.cc.xcv.
1296 (1294). Februar 5. Magdeburg. Graf Otto I von Ascharien schenkt mit Einwilligung seines Bruders Heinrich dem Nonnenkloster Meiendorf Güter und Einkünfte zu Remkersleben, die der Knappe Konrad Brand an dasselbe verkauft hat.
In nomine patris amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de1 Anahalt omnibus hanc litteram1 visuris seu audituris in perpetuum. Temporis prolixitas et humane conditionis requirit infirmitas, res provide gestas literis et testibus fideliter comprehendi. Sciant igitur universi tam presentes quam posteri, quod cum consensu domini Hinrici fratris nostri ecclesie beate Marie virginis et conventui sanctimonialium in Meyendorp unum quartale cum decima in campis Bemkersleve et unius aree in eadem villa proprietatem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 562. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_562.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)