dominum Albertum ducem Saxonie claustro sanctimonialium in Coswick de silvis
sitis infra Wittenberg et dictum oppidum, nominatis Boldewinsluch et Wulvesluch, ratam
habebimus atque gratam. Ne igitur alicui dubium oriatur de nostra voluntate seu consensu super predictam donationem patrui nostri, presens scriptum nostro sigillo fecimus
communiri.
Datum Molne, anno Domini m.cc. nonagesimo quinto, in die beati Hieronimi presbiteri.
1295. December 28 (29). Herzog Albrecht II von Sachsen befreiet das Frauenkloster Plötzke von einem Theile des Zolles für Nahrungsmittel zu Aken.
Albertus Dei gratia Saxonie, Angarie, Westvalie dux, comes de Bren, omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Quoniam hominum memoria simul cum lapsu temporis evanescit et labitur, expedit, ut facta mortalium literis commendentur, per quas, cum necesse fuerit, error et discordia excludatur. Noverint igitur universi, quod cenobium sanctimonialium in Plözk, quod tenere diligimus et sincere, pro requie et salute animarum progenitorum nostrorum et dilectissimi fratris nostri domini Johannis felicis recordationis ac nostre ab omni onere thelonii nostri in Acken in annona ad mensam earum necessaria sive in victualibus aliis libertamus. Si autem annonam et aliena victualia eas deducere contingeret, quod tamen vitare debent, inde theloneum consuetum et debitum nobis solvent. De littore quoque victualia earum ducentes sine scitu thelonarii nostri vel ipsius potentis nuntii non recedent. Huius donationis seu libertatis testes sunt: magister Johannes decanus in Acken, Theodericus1 de Qualendorp canonicus ibidem, clerici; Hermannus2 dictus Welre, Theodericus1 Rabil, Theodericus1 Scilling, Randevicus de Brizna milites, Henricus3 advocatus et telonarius noster, et quam plures alii fide digni. Ad firmiorem quoque memoriam sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.
Datum anno Domini m.cc. nonagesimo quinto, in crastino beatorum martirum innocentum.
1295. Gottesgnaden. Herzog Albrecht II von Sachsen verzichtet in Beisein des Grafen Albrecht I von Anhalt zu Gunsten des Klosters Gottesgnaden auf seine vogteilichen Rechte an des genannten Klosters Allode zu Chörau.
Nos Albertus Dei gratia Saxonie, Angarie, Westfalie dux et comes de Bren recognoscimus per presentes, quod nomine nostro et dilectorum patruorum nostrorum Johannis, Alberti et Erici, quorum tutelam gerimus, et eciam de voluntate et consensu
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 560. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_560.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)