labantur cum tempore, consuevimus ea scriptis autenticis roborare. Eapropter noverint universi Christi fideles tam presentis temporis quam futuri, quod ob reverentiam
Dei omnipotentis et sue matris Marie et amorem specialem, quem ad conventum sanctimonialium ecclesie sedis sancte Marie apud Egelen semper habuimus et habemus, parrochiam infra muros Egelen et omnes mansos ab antiquo pertinentes ad capellam sancti
Petri nunc destructam ac omnes areas sitas in antiquo foro in sinistra parte vie, que
de opido Egelen versus Quedelincburch se protendit, ac etiam quoddam pratum, que
omnia dictus conventus sanctimonialium apud opidum Egelen de consensu nostro ac aliorum discretorum virorum maturo consilio ab ecclesia Gerenrodensi ad suos usus necessarios perpetuo possidenda conparavit, prout in privilegiis inde confectis1 plenius ostenditur et docetur, nos iam dicte Gerenrodensi ecclesie, a qua hec omnia superius memorata iure tenuimus feodali, resignamus plene et plenarie in hiis scriptis, renunciantes
nichilominus simpliciter omni inpeticioni sive actioni, que nobis et heredibus nostris fortassis ex quacumque causa contra omnia bona sepius recitata conpetere videretur. Ne
igitur in posterum super huiusmodi resignationem sive renunciationem alicui dubium
oriatur, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine in testimonium sufficiens
duximus roborandam.
Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio.
1293. Hennig Truchsess von Alvensleben genehmigt, dass Erich von Gattersleben, genannt von Frose, dem Kloster Michaelstein den viertel Zehnten und zwölf Hufen Landes zu Winningen auf drei Jahre verkauft.
Nos Henningus dapifer de Alvensleve recognoscimus per presencia publice protestantes, quod venditionem quarte partis decime et duodecim mansorum in campo et villa Winninge, quam Ericus de Gatersleve dictus de Vrose vendidit ecclesie Lapidis sancti Mychahelis tribus annis continuis percipiendam, ratam tenere volumus et inviolabilem observare, obligantes nos in presentibus, si, quod absit, prefatus Ericus carnis debitum infra triennium exsolveret seu hoc causa alia impediret, ut ecclesia prenotata in perceptione huius decime defectum aliquem seu impeditionis quippiam in hoc triennio sustineret, quod concedemus et assensum plenum dabimus, ut in annis sequentibus continuis ipsa ecclesia predictam decimam percipiat, donec ex integro suppleat hunc defectum. In ratihabitionem vero et in evidens testimonium premissorum presentem litteram sygillo nostro duximus roborandam.
Datum anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo lxxxxo tercio.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 537. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_537.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)