volumus Christi fidelibus universis, quod nos duos mansos cum omnibus attinentiis1 tam
in villa quam in campis Minoris Wederstede ecclesie sanctimonialium in Meringen cum
proprietatis tytulo ac omni iure, sicut ad nos pertinebant, donavimus perpetuis temporibus possidendos. Ad quam donationem nos movit instancia Everkonis militis dicti
Cruch, cuius filiam nostre petitionis intuitu ad sue congregationis consortium susceperunt pure ac simpliciter propter Deum. Ut autem hec nostra donatio predictorum mansorum cum duabus curiis ipsis attinentibus in prefata villa sitis stabilis ac rata perpetuo perseveret, presentes litteras conscribi iussimus et sigillorum nostrorum munimine
roborari. Huius rei testes sunt: dominus Bertoldus plebanus in Sandesleve, dominus
Theodericus viceplebanus in Bernburch, dominus Nicolaus notarius, sacerdotes; Henningus dictus Geiscemannus, Everko dictus Croch, Conradus de Alneburch, Heynemannus
dictus de Asmersleve milites, et quam plures alii fide digni.
Datum anno incarnationis Domini mo.cco.xco. tercio.
1293. Zerbst. Die Gebrüder Burchard und Walter von Barby bezeugen die Schenkung eines Talentes an das Nonnenkloster zu Ankun seitens einer gewissen Katherine.
Nos Borchardus et nos Woltherus fratres dicti de Barboye recognoscimus tenore presencium pubplice protestantes, dominam Katherinam filiam Hylie institoris coram nobis cum consensu et assensu nostro unanimi erogasse claustro sancte Marie in Ankun talentum denariorum Magdeburgensium, quod datur de censu aree annis singulis ibidem in Ankun perpetuo possidendum, taliter, quod dicta domina predictos denarios, quamdiu vixerit, specialiter in suos usus convertat. In cuius rei evidenciam pleniorem presens scriptum appensione sigilli nostri iussimus roborandum. Datum Tzerwist, anno Domini mo.cco.xco.iijo.
1293. (Mai 23-December 31.) Die Edelherren Werner, Gardun und Otto von Hadmersleben verzichten zu Gunsten des Klosters Marienstuhl vor Egeln auf ihre von der Abtei Gernrode herrührenden Lehnsrechte an der Pfarrkirche zu Egeln und an einigen in der Nähe gelegenen Gütern.
Wernerus, Gardunus et Otto Dei gratia domini de Hadmersleve universis audituris presencia vel visuris salutem in Domino sempiternam. Ea, que fiunt in tempore, ne simul
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 536. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_536.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)