abbati prefati loci fide promisimus manuali. Ne autem hec ab aliquo nostrum seu
heredum nostrorum in posterum revocentur vel valeant impediri, has litteras dominus
abbas conscribi fecit et nos appensione nostri sigilli roboramus. Testes huius sunt: dominus Rodolphus dictus de Gatersleve Halberstadensis ecclesie canonicus, dominus Fredericus dictus de Winnigstede, dominus Theodericus de Westerhusen, dominus Johannes
de Werningerode ecclesie sancte Marie in Halberstat canonici, dominus Fredericus vicarius maioris ecclesie eiusdem civitatis; dominus Johannes de Dingelstede miles, Hermannus Lepel, Johannes de Oldenrode, et alii layci quam plures fide digni.
Actum et datum anno Domini mo.cc.oxcoiijo, in vigilia beati Jacobi apostoli.
1293. November 30. Die Aebtissin Mechtildis von Gernrode entschädigt den Klosterconvent zu Frose für einen an Hennig von Neu-Gattersleben verkauften Zins.
Nos Mechtildis Dei gratia abbatissa in Gerenrode notum esse volumus omnibus Christi fidelibus audituris presentes litteras seu visuris, quod conventui sancti Ciriaci in Vrose dedimus dimidium mansum et duos equos ad allodium suum in restaurum et recompensam census triginta quatuor solidorum, quem quondam vendidimus domino Henningo de Novo Gatersleve. Predictus vero conventus nostram donacionem pie acceptans omni dampno per nos passo renunciavit penitus et expresse. In cuius donationis evidenciam ampliorem presens scriptum sepe dicto conventui dedimus nostri sigilli munimine roboratum.
Datum anno Domini mo.cco.xciijo, in die beati Andree apostoli.
1293. Die Aebtissin Mechtildis von Mehringen und der dortige Klosterconvent bekennen, dass ihnen Rudolf und Ulrich von Zebekere einen Hof nebst anderthalb Hufen Landes zu Zebekere aufgelassen haben.
Soror Mechtildis1 dicta abbatissa, E. prior totaque universitas sancte Marie virginis in Meringen omnibus has litteras inspecturis erumpnosum presentis vite cursum feliciter consumare. Universa negocia plus habent fidei, minus calumpnie, quando firmantur voce testium et testimonio litterarum. Itaque presentium certitudine litterarum notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus universis, quod nos aulam, mansum et dimidium in Cebekere sitos comparavimus cum omni iure perpetuis
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 534. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_534.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)