marcis argenti … ex testamento bone memorie Ludolfi camerarii damus ecclesie ibidem in Krichesdorf perpetuo possidendam statuentes, ut plebanus, qui pro tempore fuerit … anniversarium nec non … anniversarios libris ecclesie inscriptos
cum vigiliis et missa … et in quolibet anniversario candelam de dimidia libra cere
ponere teneatur. Dabit insuper idem plebanus de eadem decima annis singulis fertonem et dimidium ad luminare nocturnum et dimidium fertonem pro tectis ecclesie reparandis. Addicimus quoque, quod, si plebanus ea, que promisimus, sollicite ac fideliter
non observet, archidiaconus, qui pro tempore fuerit, predictam decimam alicui de parrochialibus locabit, qui in quolibet undecim premissorum anniversariorum ipsi plebano
sex denarios dabit et candelam, luminare et tecturam ecclesie procurabit, sicut superius est expressum. In premissorum igitur memoriam sempiternam presentem paginam
sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Datum Mersburc, anno Domini mo.cco.lxxo, vo Idus Augusti, pontificatus nostri anno quinto.
1270. (Januar-September.) Graf Otto I von Ascharien giebt dem Kloster Michaelstein drei Hufen Landes in Wiby zu Lehen.
Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus in perpetuum. Que geruntur sub tempore ne labantur cum tempore, solent firmari lingua testium et testimonio litterarum. Presentibus igitur protestamur, quod nos consensu fratris nostri comitis Henrici tres mansos in Wiboge, quos Sifridus miles ibidem a nobis et a patre nostro in feodo possederat, ecclesie Lapidis sancti Michahelis pro remedio anime nostre et carorum nostrorum contulimus liberaliter perpetuo possidendos. Huius rei testes sunt: ministeriales nostri Johannes pincerna de Monte, Olricus marscalcus noster, Fridericus de Gerenrode, Hermannus de Wegenleve, et alii quam plures. Ne igitur presens actio apud posteros deveniat in errorem, presentem litteram super hoc confectam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum anno gratie mo.cco.lxx, indictione tercia decima.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 273. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_273.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)