singulas curias antedictas et spacium interiacens cum canonicis et vicariis sic
illa libertate gaudere, ut ab omnibus tam ordinariis quam extraordinariis functionibus
et a quibuslibet exactionibus, angariis, perangariis, talliis, collectis murorum, vigiliis,
custodiis civitatis seu aliis generibus molestie quibuscunque omnia et singula libera sint
penitus et exempta. Et ne alicuius temerariis ausibus violentur, statuimus firmiter volentes, dictas curias et spacium interiacens omni illa emunitate letari, qua ipsa cum
cimiterio gaudet ecclesia secundum canonica instituta, adhibito in premissis omnibus et
singulis favorabili et expresso consensu dilecti fratris nostri domini Alberti ducis et
adiutorio carissime matris nostre domine Elene ducisse et eorundem pia et libera voluntate. Recipimus quoque in nostram protectionem ecclesiam predictam et locum cum
personis, specialiter autem privilegia, libertates, iura, res, possessiones et alia tam ecclesie quam ipsorum bona, que in presentiarum possident vel etiam in futurum prestante
Domino poterunt adipisci. Et ut premissa omnia et singula perpetua gaudeant firmitate nec ab aliquibus nostris heredibus seu successoribus immutari valeant in posterum
vel infringi, cum subscriptione testium presentes litteras conscribi et sigillo nostro roborari mandavimus in evidens testimonium et munimen. Testes vero sunt hii: domina
Elena ducissa carissima mater nostra, dominus Albertus dux Saxonie dilectissimus frater noster, vir nobilis Bůrchardus comes de Mansvelt, Hinricus comes de Regensten,
Conradus de Kotene, Wedego de Gatersleve, Anno de Sydowe, Everhardus de Warmstorp, Bartholomeus pincerna, Bertrammus marschalcus, Theodericus de Tilberg milites,
et quam plures alii fide digni.
Datum Wittenberg, anno Domini mo.cco.lxxo, Kalendis Februarii.
1270. März 5. Magdeburg. Erzbischof Konrad II von Magdeburg bestätigt die Gründung des Nicolaistiftes zu Aken seitens des Herzogs Johann I von Sachsen und nimmt dasselbe in seinen Schutz.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Conradus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus in perpetuum. Cum adolescentia preceps sit etas et lubrica, nichil de supernis cogitans, nusquam gressum sue intencionis sub tramite certo ferens1, mirandus est utique adolescens contrarium huic etati sue faciens et digna sunt eternali memoria, si qua fuerint, opera eius bona. Noverint ergo universi presentes et posteri, quod noster charissimus, genere quidem clarissimus illustris princeps Johannes dux Saxonie, viriliter iam sentiens, nondum tamen adhuc statum virilem attingens, saluti sue et suorum progenitorum volens consulere et amplificationi divini cultus intendens, ut in multitudine ministrorum honor Dei, reverentia gloriose virginis matris sue et suorum augeatur plenius laus sanctorum, anno etatis sue vicesimo primo ecclesiam beati Nicolai in civitate sua Aken super Albeam de voluntate
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 269. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_269.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)