quod dominus Bertrammus prior de Haselendorp ob debita et necessitates ecclesie sue
mansum unnm in Herrekesdorp situm ecclesie Lapidis sancti Michahelis cum omni iure
vendidit perpetuo possidendum. Quod factum ne a quoquam possit in posterum irritari, presentem paginam sigilli nostri testimonio roboramus.
Actum anno gratie mo.ccolxoixo.
1270. Januar 4. Wegeleben. Die Herzöge Albrecht und Johann von Braunschweig bewidmen in Gegenwart ihrer Neffen, der Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien, das Kloster Hedersleben mit fünf Hufen Landes zu Gross-Wedderstedt und mit dem Walde Eyla.
Nos Dei gratia Albertus et Johannes duces de Brunswic recognoscimus firmiter presentibus et publice protestamur, quod contulimus ecclesie sanctimonialium in Hedesleve titulum quinque mansorum, qui sunt siti in maiori villa Wederstede, cum omnibus ad eosdem mansos pertinentibus atque sylvam, que Eyla nuncupatur vulgariter, cum omni proprietate possidendos subscriptis testibus, quorum nomina sunt hec: avunculi1 nostri Otto et Henricus comites Ascharie, comes Henricus de Blanckenborch, nobilis vir dominus Luttardus de Meinersem, dominus Fridericus de Neyndorp, dominus Johannes de Wedersleve, et alii quam plures. Ut autem hec nostra donatio succedente tempore permaneat inconvulsa, presentem paginam inde confectam sigillorum nostrorum robore fecimus communiri.
Datum Wegenleve, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, in octava innocentum.
1270. Januar 5. Wegeleben. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien belehnen die Gebrüder Arnold, Johann und Heinrich von Berg mit zehn Hufen in Haselndorf.
Otto et Henricus Dei gratia comites Ascharie universis presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quia rebus gestis citius oblivionis detrimenta succedunt, oportet ut ea, que aguntur, perpetuis temporibus duratura certo litterarum testimonio roborentur. Hinc est quod ad noticiam tam presentium quam futurorum cupimus pervenire, quod nos domino Arnoldo militi et suis fratribus Johanni et Henrico dictis de Monte decem mansos sitos in Haselendorp cum curiis, areis et
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 267. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_267.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)