et Hereburgis canonice, Nycolaus, Albertus, Heinricus canonici; Heinricus, Wichmannus
de Mokrene et Odewinus milites, et alii, quos exprimere in littera non oportet.
Acta sunt hec anno Domini mo.coco.lxixo, vj Idus Julii.
1269. September 15. Erzbischof Konrad II von Magdeburg vergleicht sich unter Vermittelung Richards von Zerbst und Eberhards von Warmsdorf mit den Herzögen Johann I und Albrecht II von Sachsen über das Magdeburger Burggrafenamt.
Anno Domini millesimo ducentesimo lxixo, xvij Kal. Octobris inter venerabilem dominum Conradum Magdeburgensem archiepiscopum et illustres principes Johannem et Albertum duces Saxonie, mediantibus ex parte domini archiepiscopi Burchardo de Quernforde curie sue camerario necnon viris nobilibus comite Sifrido de Blanckenburg, Conrado comite de Wernigerode, Borchardo de Barboye, Richardo de Czerwist curie sue pincerna, nomine vero ducum viro nobili comite Borchardo de Mansfeld, Wedegone de Gatersleve, Everhardo de Warmsdorp, Borchardo pincerna, super officiis buregraviatus et pincernatus Magdeburgensis et super castro Rossborg taliter est tractatum, quod ---.
1269. September 17. Abt und Convent des Klosters Oldisleben erwerben von (Propst) Hermann von Frankenhausen zwei Hofstätten zu Oldisleben, mit denen derselbe dann unter gewissen Bedingungen vom Grafen Bernhard I von Anhalt belehnt wird.
Que temporis prolixitas, oblivionis socia, ignorancie tenebris involvit, scripturarum plerumque series hec resolvit. Ideoque nos abbas et conventus monasterii Oldisleibensis tenore presentium ad noticiam presentium et futurorum cupimus pervenire, quod a Hermanno de Vranckenhusen conparavimus duas areas ecclesie nostre, que sunt site ante hospitale nostrum in monte, qui dicitur Caphate, et quod idem Hermannus eas iure feodali obtinuit a domino nostro Bernardo comite de Anhalt. Nos easdem fecimus C. et H. servis nostris porrigere nomine ecclesie nostre Hermannum memoratum, hoc addito, ut quocienscunque voluerimus personas variare, tociens concedere non negabit, quoadusque nobis procuraverimus et ecclesie nostre iure proprietatis has concedi, ipse eciam in possessione feodi permanens ecclesie nostre medio tempore fideliter conservabit,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 263. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_263.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)