hanc paginam audituris eternam in Domino salutem. Ea, que temporibus modernis a
Christi fidelibus geruntur, necessarium est, ne per diuturnitatem temporis a memoria
evanescant, ut bonorum hominum et literarum testimonio diligentius fulciantur. Notum
igitur esse volumus universis, quod Olricus et Henricus fratres milites dicti de Wedestorp advocatiam in Reinstede, quam habuerunt super bonis ecclesie sancti Matthie in
Goslaria, videlicet super viginti octo mansos et dimidium et super unum molendinum,
litonibus et hominibus eiusdem ecclesie Goslariensis vendiderunt, quemlibet mansum
pro quatuor marcis, et eisdem litonibus in feodo porrexerunt iure feodali cum puerorum et heredum suorum voluntate et consensu. Promiserunt etiam, quod ipsi et ipsorum pueri et heredes eorum ipsis litonibus et eorum heredibus prefatam advocatiam
in Reinstede porrigere tenentur absque aliqua exactione, et hoc dictis litonibus et eorum
heredibus a sepe dictis Olrico et Henrico et eorum posteris in perpetuum servabitur
inconvulsum, adiicientes, si dicti fratres Olricus et Henricus et eorum heredes casu
forsan aliquo contingente ipsam advocatiam vellent vendere, nichil plus iuris transferre
possent in alium, quam sicut nunc in eadem advocatia noscuntur habere. Si vero predicti litones et homines in villa eadem Reinstede ad effusionem sanguinis invicem se
leserint vel furtum ibidem commiserint, dictorum fratrum Olrici et Henrici parebunt
iudicio, si ad ipsos querimonia delata fuerit, et alii homines sine gravamine et damno
quemlibet ad excessum talem corrigendum ipsos unanimiter adiuvabunt. Preterea si
censum debitum dicti homines dominis suis, Goslariensibus canonicis, recto tempore non
solverint, procurator ipsorum dominorum, si necesse fuerit, ad requirendam prebendam
sepe dictorum dominorum de Wedestorp auxilium invocabit1. Si vero, quod absit, ipsi
de Wedestorp in requisitione prebendarum dominorum de Goslaria negligentes fuerint,
ipsi domini Goslarienses nichilominus alias, quomodo possunt, sibi invocabunt auxilium
opportunum. Similiter et Tammo et fratres eius Albertus, Theodoricus et Henricus
dicti de Reinstede advocatiam super sedecim mansos, quam tenent in feodo a dictis
fratribus de Wedestorp, prefatis hominibus et litonibus vendiderunt, quemlibet mansum
pro tribus marcis, quam advocatiam etiam eisdem litonibus in feodo porrexerunt. Huius
rei testes sunt: Bartoldus quondam scriptor comitisse, Conradus plebanus de Reinstede,
Wolterus vicarius eiusdem, clerici; Burchardus de Reinstede, Theodoricus de Ascharia
dictus ultra aquam, Helembertus de Adesleve2 milites, et alii quam plures clerici et
laici. Ut autem hec prenominata venditio et advocatie feodalis porrectio nec non conditiones adiecte prelibatis hominibus et litonibus in Reinstede a dictis fratribus et eorum
heredibus firma permaneant atque rata, dictus Tammo et ipsius fratres, quia sigillo
proprio caruerunt, nobis supplicarunt, ut presentem paginam sigillis nostris una cum
sigillis sepe dictorum fratrum de Wedestorp roborare in firmius testimonium dignaremur.
Acta sunt hec Ascharie, anno Domini m.cc.lxvij, viij Kalendas Martii, in die cathedre
sancti Petri.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 236. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_236.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)