in robur presentem litteram sigillo nostro et sigillo illustris uxoris nostre Mechtildis
duximus muniendam.
Datum Anhalt, anno Domini m.cc.lxvjo, pridie Idus Junii.
1266. August 25. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt über die Beilegung eines Streites bezüglich einer Hufe Landes in Badeborn.
Volradus1 Dei gratia Halberstadensis episcopus omnibus hanc litteram inspecturis eternam in Domino karitatem. Noverint universi, quod, cum inter plebanum et cives parochiales ecclesie beati Stephani in Gernrod ex parte una et Theodericum filium Friderici ac fratruelem suum, cives in Padeborn, ex parte altera super quodam manso sito in campo Padeborn questio fuisset diutius agitata, tandem predicti cives de Gernrod in iure obtinuerunt coram nobis, quod idem mansus deberet ad ipsorum predictam ecclesiam pertinere ita, quod non in usus plebani sed in ornatum et luminaria ecclesie pro dispositione civium fructus de eodem manso provenientes utiliter convertentur, predicti vero Theodericus et cognatus suus eundem mansum tenebunt, quamdiu de ipso predictis eivibus tres fertones usualis argenti singulis annis solvere non omittent. Huius rei testes sunt: Albertus de Cokstede, Fridericus de Gernrod, Conemannus de Berghe milites, Heidenricus Buserus de Quidelicheburg, et alii quam plures. Datum Halberstat, anno Domini m.cc.lxvj, viij Kal. Septembrium.
1266. September 28. Adersleben. Erzbischof Ruprecht von Magdeburg, Bischof Volrad von Halberstadt und die Gräfin Mechtildis von Ascharien vermitteln und bezeugen einen zwischen dem Domstifte zu Goslar und dem Ritter Helembert von Adersleben abgeschlossenen Vertrag über die Villication zu Adersleben.
Ropertus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Volradus Dei gratia Halberstadiensis episcopus et Mechtildis Dei gratia comitissa Ascharie, princeps in Anehalt, omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino. Ne propter labilem hominum memoriam in his, que aguntur, dubietas oriatur, necessarium est et expedit, ut id, quod agitur, literis conscribatur. Eapropter notum facimus tam presentibus quam futuris, quod, cum inter decanum et capitulum Goslariense et Helembertum militem dictum de Adesleve de villicatione ipsorum in Adesleve et cuiusdam
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 229. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_229.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)