observari faciemus et, que nobis succedent, nichillominus observabunt. Si vero dicte
sorores morte prevente, quod absit, de dictis bonis nichil ordinaverint, nos de ipsis de
prudentum consilio ordinabimus, prout earum saluti videbitur expedire, et que nobis
succedent, ordinationem nostram inviolabiliter observabunt. Acta sunt hec presentibus
dominis nostris Arnoldo custode, Theoderico de Berne, Theoderico de Bennendorp,
Conrado de Redere, Bartoldo de Wederstede, Johanne de Orden, Bertrammo plebano
forensi, Gerberto, Jacobo, Hermanno, Ottone de Marsleve, Henrico de Langele, Frederico, Theoderico, Hildebrando, Giselberto; ecclesie vero ministerialibus Bernardo marscalco, Thiderico pincerna, Johanne de Wederstede, Henrico de Aqua, Henrico de Groninge, Theoderico Marroch, Johanne et Olrico fratribus de Marsleve, Conrado Struone,
et aliis quam pluribus clericis et laicis. Ne igitur super premissis dubium aliquod oriatur, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam.
Datum anno gratie mo.cco.lxiiij, indictione septima.
1264. October 16. Sadelow. Markgraf Otto III von Brandenburg überlässt dem Nonnenkloster Ankun (bei Zerbst) all sein Eigenthum im Lande Zerbst.
Pateat universis presentes litteras inspecturis, quod nos Otto Dei gratia Brandeburgensis marchio proprietatem bonorum, que nos contingit in terra Zherewist, ecclesie sanctimonialium in Thancun contulimus perpetuo possidendam. Et ut nostra donacio rata et grata futuris temporibus perseveret, presentes nostras litteras dicte ecclesie in evidens testimonium et robur validum duximus erogandas. Datum in Satzlaus, anno Domini millesimo ducentesimo lxiiijo, in die sanctorum confessorum Galli et Lulli.
1264. Hoier der Jüngere von Friedeburg verkauft mit Einwilligung seines Bruders Hoier des Aelteren dem Kloster Mehringen eine Hufe Landes in Freckleben und sechs in Podeliz.
In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus scriptum hoc inspecturis Hogerus Dei gratia iunior de Vrideberch salutem in auctore gratie et salutis. Notum fore
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 216. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_216.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)