tenuit feodali. Et cum eosdem in manus nostras libere resignasset, nos ad preces et
instantiam dicte domine nostre abbatisse prefatos mansos habito consensu dilecte uxoris
ac domine nostre Mechtildis necnon et heredum nostrorum ecclesie Quidelingburgensi
titulo proprietatis libera donatione contulimus cum advocatia et omni iure tam in villa
quam in campo, quod nobis in ipsis hactenus conpetebat vel deinceps conpetere potuisset. Ne igitur super hoc facto aliquis in posterum dubietatis possit scrupulus suboriri
et ut omni evo inviolabiliter observetur, presentes litteras exinde conscriptas sigillis
nostro et dilecte uxoris nostre duximus muniendas. Huius rei testes sunt: Bernardus
de Thitforde, Johannes de Monte filius Ywani, Johannes pincerna, Lippoldus dapifer
noster, Ludolfus de Hersleve, Hermannus de Wegenleve, Henricus Leo, Olricus marscalcus noster, Albertus de Bleckendorp, Hermannus de Ackenborch milites, Heidenricus Busere, et alii quam plures.
Acta sunt hec Anehalt, anno gratie mo.cco.lxiijo, indictione sexta.
1263. November 15. Nienburg. Abt Gebhard von Nienburg bewidmet den dortigen Klosterconvent mit einem Hofe an der nördlichen Seite des Klosters.
Gevehardus Dei gratia Niemburgensis abbas omnibus presentem litteram visuris salutem in Domino sempiternam. Officii nostri interest, ut sollerti cura tam nostrorum quam etiam proprio invigilemus commodo subditorum. Cum igitur sit timor et presumptio, quod nostro conventui in futurum posset suboriri periculum de area, que inmediate adiungitur curie in monasterio ad partem borealem, si ad manus cederet alienas, nos habito consilio ad tolleudam talem presumptionem dictam aream damus et assignamus perpetuo nostro conventui possidendam ita, ut fratres de communi consensu de ipsa ad commodum suum ordinent, quicquid ipsis videbitur expedire. Huius rei testes sunt: Burchardus prior, Otto camerarius, Conradus cantor, magister Segehardus; Conradus et Burchardus milites de Zprone, Hermannus marchalcus, et alii quam plures clerici et milites. Ut igitur hec nostra assignatio seu donatio firma permaneat, presentem paginam super ea conscriptam tam nostri sigilli quam etiam nostri conventus munimine fecimus roborari.
Datum Nienburg, anno gratie mo.coco.lxiij, xvij Kalendas Decembris.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 208. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_208.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)