Actum anno domini mcc nonagesimo septimo, feria quarta ante festum beati Thome apostoli.
14. Notum sit, quod cum questio verteretur inter heredes quondam domini Johannis de Cornu, scabini Coloniensis, super hereditate per eum relicta ipsique heredes comparentes coram dominis scabinis acceptaverint, quod quidquid ipsi diffinirent pro iure, quod hoc ipsi heredes ratum tenere deberent, unde domini nostri scabini auditis questionibus et rixis hinc inde arbitrati sunt et pro iure demonstraverunt, quod dominus Hermannus Scherfgin, miles, scabinus Coloniensis, pro se et uxore sua, que senior fuit inter ipsos heredes, dividere deberet domum vocatam Gurzenich cum hereditate attinente et circumiacente in quinque partes et quod iunior eligere deberet primo et iterum iunior preterea ascendendo eligere deberet et quod dominus Hermannus predictus pro se et uxore sua elegerit pro Conone de Cornu, eius sororio, cuius puerilem partem ipse emit, videlicet ordonem, qui est fabrica, usque murum lateralem domus magne de Gurzenich usque retro directe et est pars media muri sua. Item elegit pro se et uxore sua et pro parte Lore, uxoris sue, medium domus Gurzenich predicte, sicut divisa est in tres partes, a capite domus usque retro usque ad murum pomerii, ita quod predictas duas partes pueriles cum Lora, uxore sua, iure obtinebit et convertere poterit, quocumque voluerit. Actum anno domini millesimo cccxxx, crastino beati Nycolai episcopi[1].
15. Notum sit, quod in divisione facta mediantibus dominis scabinis Coloniensibus inter coheredes quondam domini Johannis de Cornu, scabini Coloniensis, ita videlicet quod dominus Mathias, eius filius, pro sua pueriparte illas quatuor domos ab anteriori parte platee bovenmuren a rotunda ianua usque ad portam, que domus quondam fuerunt schop, usque ad posteriorem murum ante et retro, suptus [sic] et superius, sicut site sunt, iure una cum Bela uxore valeant optinere et convertere, quo voluerint. Datum anno domini mcccxxxiiii, feria sexta post Petri ad vincula, salva tamen ecclesie sancti Albani sua via antiqua et salvo hereditario censui iure suo.
16. Item notum sit, quod in eadem divisione idem dominus Mathias una cum Bela, uxore sua, debet optinere ordonem domus de Gurzenigh ante et retro, suptus et superius, sicut divisio iacet versus Malzbugkil cum porta suptus et superius, sicut sita est et tendit se ipsa porta versus portam Martis … Datum (ut supra).
17. Item notum sit, quod in eadem divisione domina Bela, uxor domini Johannis Quattermart, militis, de domo ducis una cum domino Johanne, marito suo predicto, debet optinere ordonem eiusdem domus Gurzenigh, qui tendit versus portam Martis ante et retro, suptus et supra cum lapidea via, sicut divisa est, ita quod convertere valeant, quo voluerint. Datum (ut supra).
18. Item notum sit, quod dominus Johannes Quattermart, miles predictus,
- ↑ Am Rande dieser Eintragung ist das Wappen Ritter Scherfgins gezeichnet: zwei rechtsschräge schwarze Balken in weissem (silbernem) Felde.
Johann Jakob Merlo: Haus Gürzenich zu Köln, sein Saal und dessen Feste. Selbstverlag des Verfassers, Köln 1885, Seite 70. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Merlo_-_Haus_G%C3%BCrzenich_zu_K%C3%B6ln_-_70.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)