Zum Inhalt springen

Seite:De Zeumer V2 403.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Plenipotentiarii Suecici diu multumque institerant, ut iis etiam illa restituerentur; tamen cum Sacrae Caesareae Maiestati hac in re ab aliis nihil praescribi nec ob Caesareanorum constantem contradictionem aliter transigi potuerit, Ordinibusque Imperii eapropter bellum continuari e re Imperii non fuerit visum; porro quoque amissa sunto ac modernis possessoribus permanento.

§ 54. Illa vero bona, quae ipsis post eam ob causam, quod pro Suecis aut Gallis contra Caesarem Domumque Austriacam arma sumpsissent, erepta sunt, iisdem qualia nunc sunt, absque refusione tamen sumptuum et fructuum perceptorum aut damni dati, restituantur.

§ 55. De caetero in Bohemia aliisque quibuscunque provinciis haereditariis Imperatoris Augustanae Confessioni addictis subditis vel creditoribus eorumve haeredibus pro privatis suis praetensionibus, si quas habent et earum nomine actiones intenderint aut prosecuti fuerint, ius et iustitia aeque ac Catholicis citra respectum administretur.

§ 56. A dicta tamen universali restitutione excepta sunto, quae restitui vel redhiberi nequeunt, mobilia et se moventia, fructus percepti, authoritate belligerantium partium interversa, itemque tam destructa, quam publicae securitatis causa in alios usus conversa aedificia, publica et privata, sacra et profana, nec non deposita publica vel privata hostilitatis intuitu confiscata, legitime vendita, sponte donata.

§ 57. Quia vero etiam causa Iuliacensis successionis inter interessatos, nisi praeveniatur, magnas aliquando turbas in Imperio excitare posset, ideo conventum est, ut ea quoque Pace confecta ordinario processu coram Caesarea Maiestate vel amicabili compositione vel alio legitimo modo sine mora dirimatur.

Articulus V.

Cum autem praesenti bello magnam partem gravamina, quae inter utriusque Religionis Electores, Principes et Status Imperii vertebantur, causam et occasionem dederint, de iis, prout sequitur, conventum et transactum est:

§ 1. I. Transactio anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo Passavii inita, et hanc anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto secuta Pax Religionis [1], prout ea anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto Augustae Vindelicorum et post in diversis sacri Romani Imperii Comitiis universalibus confirmata fuit, in omnibus suis capitulis, unanimi Imperatoris, Electorum, Principum et Statuum utriusque Religionis consensu initis ac conclusis, rata habeatur sancteque et inviolabiliter servetur. Quae vero de nonnullis in ea Articulis controversis hac transactione communi partium placito statuta sunt, ea pro perpetua dictae Pacis declaratione, tam in iudiciis quam alibi observanda, habebuntur, donec per Dei gratiam de Religione ipsa convenerit, non attenta cuiusvis seu ecclesiastici seu politici, intra vel extra Imperium, quocunque tempore interposita contradictione vel protestatione, quae omnes inanes et nihili vigore horum declarantur. In reliquis omnibus autem inter utriusque Religionis Electores, Principes, Status, omnes et singulos, sit aequalitas exacta mutuaque, quatenus formae reipublicae, constitutionibus Imperii et praesenti conventioni conformis est, ita ut, quod uni parti iustum est, alteri quoque sit iustum; violentia omni et via facti, ut alias, ita et hic inter utramque partem perpetuo prohibita.

§ 2. II. Terminus a quo restitutionis in ecclesiasticis, et quae intuitu eorum in politicis mutata sunt, sit dies prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti. Fiat itaque restitutio omnium Electorum, Principum et Statuum utriusque religionis, comprehensa libera Imperii Nobilitate, ut et Communitatibus et Pagis immediatis plenarie et pure; cassatis omnibus interim in istiusmodi causis latis, publicatis et institutis sententiis, decretis, transactionibus, pactis, seu deditiis, seu aliis, et executionibus; reductione ad statum dicti anni dieique in omnibus facta.


  1. Oben Nr. 188. 189, S. 340 ff.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 403. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_403.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)