Zum Inhalt springen

Seite:De Zeumer V2 033.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sollempniter excommunicationis vinculo innodatus, cum in Tuscia moraretur; quod ipse postmodum recognovit, dum per nuntium suum ab ipso predecessore nostro absolutionis beneficium postulavit et postmodum a … tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate Sancti Anastasii pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in Teutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de iure non potuit, post suam electionem apud Warmaciam occulte se fecit absolvi. Unde patet, quod fuerit excommunicatus electus, et videtur[1] non immerito, quod adhuc sit ex eadem causa excommunicationis sententia innodatus, cum predictus episcopus eum sua auctoritate non posset absolvere, auctoritate vero nostre delegationis nec posset plus, nec aliter liceret hoc ipsi, quam ei fuerat ab apostolica sede concessum. Ex eo etiam excommunicationis sententie subiacere creditur manifeste, quod, cum perfidus Marcualdus, Dei et ecclesie inimicus, cum universis fautoribus tam Theutonicis quam Latinis, excommunicationis vulgate vinculis sue iniquitatis meritis sit adstrictus, sicut iam vobis per litteras nostras directas per P. iudicem Placentinum ipsius Philippi nuntium intimasse meminimus, quas ad ipsius Philippi audientiam credimus pervenisse, ipse nihilominus, quam vis id non tantum ex relatione ipsius iudicis, sed etiam per publicam famam ad notitiam eius devenerit, eidem excommunicato non solum communicat, sed eum in malitia sua fovet, et per nuncios et litteras suas exacuit furorem ipsius, ut carissimum in Christo filium nostrum Fridericum, Sicilie regem illustrem, nepotem suum, quem iam hereditate paterna privavit, adhuc privet possessione materna. Idem etiam contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a sede apostolica requisivit, ambitionis vitio regnum sibi usurpare presumpsit, non alium causa necessitatis in regem eligere, quod utcunque tolerabilius videretur, cum super illo iuramento prius Romana ecclesia consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter, apud quam ex institutione divina plenitudo residet potestatis. Nec valet ad plenam excusationem ipsius, si iuramentum illud dicatur illicitum, cum nihilominus super eo nos prius consulere debuisset, quam contra ipsum propria temeritate venire, presertim illo exemplo, quod cum Gabaonitae a filiis Israel per fraudem surripuerint iuramentum, ipsi tamen cognita fraude contra illud noluerunt[2] sua temeritate venire. Utrum vero dictum iuramentum licitum fuerit an illicitum et ideo servandum an non servandum exstiterit, nemo sane mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere. (9) Quod autem Ph(ilippus) de genere persecutorum existat, principes non credimus dubitare, cum Henricus, qui primus[3] imperium de genere hoc accepit, bone memorie Paschalem papam predecessorem nostrum cum episcopis cardinalibus et multis nobilibus Romanorum presumpserit captivare. Fridericus autem pater ipsius Philippi contra felicis recordationis Alexandrum papam predecessorem nostrum longo tempore schisma fovit. Henricus frater ipsius Philippi, qualiter se habuerit circa interfectores sancte memorie Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse prius coegerat exsulare, ac Conradus, qui predictum Ostiensem episcopum ceperat, satis nostis. Qui etiam qualiter venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum alapis cedi fecerit et pilos de barba eius avelli et tractari eum in pluribus inhoneste, qualiter quoque quosdam familiäres ecclesie Romane naso fecerit mutilari, qualiter predictum Salernitanum archiepiscopum captivarit et quosdam viros ecclesiasticos flammis torreri fecerit, quosdam vero[4] vivos in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam pervenisse. (10) Insuper si supradictus dux, quod absit, imperium obtineret, libertas principum in electione periret et imperii obtinendi de cetero ceteris fiducia tolleretur. Nam si, prout olim Fredericus Corrado et Henricus postmodum Frederico, sic nunc vel Fredericus Ph(ilippo) vel Ph(ilippus) Henrico succederet, videretur imperium non ex electione, sed ex successione deberi. Preterea cum multi principum ex imperio eque sint nobiles et potentes, in eorum preiudicium redundaret, si nonnisi de domo ducum Suevie videretur aliquis ad imperium assumendus. (11) Cum ergo nos flecti

a nostro proposito nulla penitus occasione possimus, sed in eo potius firmissime persistamus

  1. et videtur — noluerunt und qui primus — vero ergänzt.
  2. et videtur — noluerunt und qui primus — vero ergänzt.
  3. et videtur — noluerunt und qui primus — vero ergänzt.
  4. et videtur — noluerunt und qui primus — vero ergänzt.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 33. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_033.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)