Zum Inhalt springen

Seite:De Zeumer V2 025.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


studio provideri, ut, dum in subiectis dominationis virtute pollemus, reprobos quoslibet ac scelerosos a subditorum iniuriis aequitatis nostrae correctione compescamus. Considerantes, quippe quae dampna quantaeque desolationes hominum et provinciarum per seditiones et incendia provenerint et quantos praeterita futurorum timores reportent, ea quae de coniventia et consilio principum et aliorum fidelium nostrorum, tam liberorum quam ministerialium, ad reprimendas incendiariorum insolentias imperialis nostra sanxit auctoritas, universis imperii fidelibus nota fieri volumus, et sicut in castro nostro Nuornberc ordinata et confirmata sunt, firmiter indicimus observanda,

1. Primum igitur de incendiariis dieimus generaliter, ut, si liber homo, ingenuus, ministerialis vel cuiuscunque fuerit conditionis, incendium commiserit pro werra propria, pro amico, pro parente vel causae cuiusquam alterius occasione, de sententia et iudicio imperiali proscriptioni statim habeatur subiectus. Hic excipiuntur, si qui forte manifesta werra castra manifeste capiunt et si qua ibi suburbia aut stabula aliave tuguria praeiacentia igne succendunt. Excipiuntur et iudices, quos in malefactores incendii penam iustitia permittente exercere contingit.

2. Quod si aliquis in ducatu alicuius incendium fecerit, ipse dux proscriptum nostrum eum pronuntiet ac deinde iusticiae suae auctoritate eum proscribat. Id ipsum faciant marchiones, palatini comites, lantgravii et comites alii, nec alicui eorum liceat talem absolvere, nisi domino imperatori.

3. Quicunque etiam incendiarium in domo sua scienter receperit et consilium auxiliumve ei impenderit, damnum et iniuriam passo pro facultate sua restituat; iudici vero X libras monetae de illa diocesi, in qua commissum est, persolvat ac domino imperatori pro voluntate et gratia sua componat.

4. Si quis autem super hac culpa innocentiam suam ostendere voluerit, cum duobus viris veracibus in praesentia iudicis se expurget.

5. Si quis autem cuiquam imposuerit, quod incendiarium receperit, et de hoc ipsum in iure voluerit convenire, hoc nequaquam ei liceat, nisi primo praestito calumniae sacramento.

6. Dominus etiam imperator proscriptorum neminem a sententia proscriptionis absolvat, nisi de illatis damnis primo cum iniuriato conponat et nisi consciente iudice hoc faciat.

7. Proscriptum vero, quem pro incendio sententiam proscriptionis incurrisse omnibus notorium fuerit, diocesianus episcopus, si ad satisfactionem inobediens extiterit, a communione ecclesie Dei et fidelium Christi abiciat et extraneum reddat nec eum absolvat, quoadusque laeso dampnum restituat; et e converso, quem episcopus legitimis induciis citatum iustitia dictante excommunicaverit et hoc iudici insinuaverit, iudex eum banno proscriptionis condempnet nec prius eum absolvat, quam coram episcopo de his, pro quibus condempnatus est, satisfaciat.

8. Quod si a proscriptione illa praedicto modo fuerit absolutus et episcopo suo voluerit obedire, incendium primum abiuret; deinde sit in arbitrio episcopi, qualem ei penam iniungat, visitandi videlicet sepulchrum Domini aut limina Iacobi apostoli.

9. Si autem proscriptus eo quo dictum est modo desideraverit absolvi, domino imperatori fines imperii sui per annum et diem abiuret.

10. Si quis autem a proscriptione et excommunicatione simul infra annum et diem non fuerit absolutus, universo iure et honore et legalitate sua privatus habeatur, ita ut in ferendo testimonio vel ad causandum de cetero nequaquam sit admittendus. Omni quoque feodali iure perpetuo carebit.

11. Item si in reisa alicuius domini cum ipso domino, cuius est reisa, aliquis fuerit, qui incendium, ut sepius contingit, faciat, dominus ipse, cuius est reisa, iurabit super reliquias, quod non fecerit conscientia, voluntate vel mandato suo; reum autem abiciet a se et nunquam recipiet. Quod si post illum ante satisfactionem receperit, tenetur universum damnum, quod ille commisit, restituere.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 25. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_025.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)