Zum Inhalt springen

Seite:De Zeumer V2 008.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


sub sacramento iud ci repraesentet et eum de cetero in domo sua tanquam proscriptum non recipiat. Si vero mansionem in castro non habuerit, dominus eius secure eum adducere faciat. Et postmodum iudex cum populo eum tanquam pacis violatorem persequi non desistat.

8. Si duo homines pro uno beneficio contendunt et unus super eodem beneficio investitorem producit, illius testimonium, cum investitor donum investiturae recognoscit, comes primo recipiat; et si idem probare poterit idoneis testibus, quod absque rapina hoc idem beneficium habuit, remota controversiae materia illud obtineat. Quod si de rapina praesente iudice convictus fuerit, rapinam dupliciter solvat, beneficio vero careat, nisi iustitia et iudicio dictante illud in posterum requirat.

9. Si tres vel plures contendunt de eodem beneficio producentes uterque diversos investitores, iudex, in cuius praesentia causa ventilatur, a duobus requirat boni testimonii hominibus in provincia eorundem litigatorum commorantibus per sacramentum, quod iuraverint, quis illorum absque rapina eius beneficii possessor exstiterit, et cognita ex ipsorum testimonio rei veritate possessor beneficium suum quiete obtineat, nisi iudicio et iustitia dictante alter de manu sua illud eripiat.

10. Si rusticus militem de violata pace pulsans manu sua iuraverit, quod non voluntarie sed necessitate hoc fecit, manu quarta se miles expurgabit. Si miles rusticum de violata pace pulsans manu sua iuraverit, quod non voluntarie sed necessitate hoc fecit, de duobus unum rusticus eligat: aut divino aut humano iudicio innocentiam suam ostendat, aut septem testibus idoneis quos iudex elegerit se expurget. Si miles adversus militem pro pace violata aut aliqua capitali causa duellum committere voluerit, facultas pugnandi ei non concedatur, nisi probare possit, quod antiquitus ipse cum parentibus suis natione legitimus miles exsistat.

11. Post natale sanctae Mariae unusquisque comes septem boni testimonii viros sibi eligat et de qualibet provincia sagaciter disponat et, quanto pretio secundum qualitatem temporibus anona sit vendenda, utiliter provideat. Quicunque vero contra deliberationem ipsius infra anni terminum altius modium et carius vendere praesumpserit, tanquam violator pacis habeatur et totidem viginti libras comiti persolvat, quanti modios altius vendidisse convictus fuerit.

12. Si quis rusticus arma vel lanceam portaverit vel gladium, iudex, in cuius potestate repertus fuerit, vel arma tollat vel viginti solidos pro ipsis a rustico accipiat.

13. Mercator negotiandi causa provinciam transiens gladium suum sue selle alliget vel super vehiculum suum ponat, ne unquam laedat innocentem, sed ut a praedone se defendat.

14. Nemo retia sua seu laqueos aut alia quaelibet instrumenta ad capiendas venationes tendat, nisi ad ursos, apros vel lupos capiendos.

15. Ad placitum[1] comitis nullus miles arma ducat, nisi rogatus a comite.

16. Publici latrones et convicti vel conpacti antiqua damnentur sententia.

17. Quicunque advocatiam suam vel aliquod aliud beneficium inornate tractaverit et a domino suo admonitus fuerit nec resipuerit et in sua perseverans insollentia ordine iudiciario tam advocatia quam beneficio exutus fuerit, si postmodum ausu temerario advocatiam vel beneficium invaserit, pro violatore pacis habeatur.

18. Si quis quinque solidos valens vel amplius furatus fuerit, laqueo suspendatur; si minus, scopis et forcipe excorietur et tondeatur.

19. Si ministeriales alicuius domini inter se guerram habuerint, comes sive iudex, in cuius regimine eam fecerint, leges et iudicia exinde prosequatur.

20. Quicunque per terram transiens equum suum pabulare voluerit, quantum propinquius secundum viam stans amplecti potuerit ad refectionem et respirationem equi sui, impune ipsi equo porrigat. Licitum sit etiam, ut herba et viridi silva sine vastatione et noxa quilibet utatur pro sua commoditate et usu necessario.

  1. So ist statt des überlieferten palatium zu lesen.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 8. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_008.jpg&oldid=- (Version vom 3.6.2018)