Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 5 371.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


371

Anne recolentes: ,Melius est mihi incidere in manus hominum quam derelinquere d marcas'. Quidam autem ex10 eisdem consulibus Fridericus1 de Radesleve bone memorie et Heinricus1 Stoz" pie nobis relaxaverunt partem suam pro remedio anime sue, sed Bernhardus1 Yromoldus adhuc vivens multimode nos inpugnavit et modo filius eius pro eo. Inter hec alia controversia orta est inter üeinricum1 comitem et canonicum sepe dictum et üeinricum1 prepositum nostrum de sacerdote quodam dicto Conrado1 de Ba- denstede, qui rexerat parrochyam sancti Stephani vice domini Heinrici1 comitis, qui post datum parrochye adhuc resedit in eadem parrochia, e contrario adversus plebanum pre- positum nostrum recedere nolens, quod valde illi infestus erat. Dominus autem Hein- ricus1 plebanus multis exhortationibus illum exhortatus est, ut a parrochia suarecederet. ipse vero surda aure pertransiens nichil audiebat12, excitabat autem amicos principes contra Heinricum1 prepositum. Dominus vero Otto comes, male eum ferre valens, clan- culo misit nos rogare, ut eum dimittereinus. Cumque vero nos ei non consentiremus, conspiraverunt pariter in eum attrocius ita, quod ipse a facie eorum fugiens recessit in Halberstat: ibi moratus est cum iudicibus annum et dimidium, movens causam, que ver- tebatur inter ipsum et Conradum1 de Badenstede, citavit illum, cumque apparere debe- bat, comparuit Heinricus1 comes pro eo. Nos itaque timentes, quod Otto comes patruum suum Albert um episcopum, fratrem Bernhardi1 comitis de Berneborch, interim cogeret, ut ipsum nobis. nescientibus a prepositura absolveret, perreximus ad eum in Berneborch, rogantes instantissime, ne precatu domini Ottonis comitis ecclesiam nostram pastore vi- duaret, quod valde dampnosum nobis tempore illo fuisset. Duravit vero inimicitia illa, quousque dominus Otto comes Domino iubente per hostium mortis transiret, guerra illa non sopita nec umquam ulla amicitia sibi a nobis exhybita nec in parvo nec in magno post parrochiam datam. Post decessum vero pie memorie Ottonis comitis crescebat in malum vehemens discordia, que erat inter Heinricum1 comitem et Heinricum1 preposi- tum, tarn Conradum1 de Badenstede1*, qui postulavit Heinrico1 comiti, ut Heinricum1 prepositum ad hoc imploraret, ut iiijor marcas annua pensione daret aut in capella- num vita, dum presens vegetaret, eius corporis artus servaret. Quod cum ad Heinri- cum1 prepositum delatum esset, indignatus est1" valde hoc facere. Tunc iratus Heinricus1 comes coegit filium fratris sui Ottonis, ut parrochyam sepedictam domino Heinrico1 co- miti dicto de Kothene, preposito maioris ecclesie in Halberstat, recederet, quod factum est. Concessit ei iure, quo potuit. Mansit autem hec dissensio inter Heinrici«»»1 co- mitem et Heinricum1 prepositum, donec Heinricus1 comes in episcopum electus Romam pro confirmatione petere vellet. Tunc episcopus in civitatem Ascharie advenit visere parentes et amicos suos. Accedens autem Heinricus1 prepositus rogavit eum, ut par- rochyam suam expediret, antequam Romam peteret, alias ipsum Romam insequi velle et in negotiis suis ipsum inpedire. Quod parentes eius audientes ipsum ad hoc dili- genter induxerunt, ne ignominia illa ipsum operiret. Quorum precibus annuens, licet invitus, parrochiam suam rationabiliter expedivit et Heinricus1 prepositus maior in Hal- berstat bona deliberatione eam resignavit, et pacata est illa dissensio. Reversus est itaque dominus Heinricus1 prepositus cum salute in parrochyam suam, hostibus omnibus devictis in eo, contra quem non est consilium, non est prudeutia ulla, pro qua sit ei laus et gloria per omnia secula, in pace possidens eam. Comes autem adversarius eius ea nocte cum audisset ipsius ventum, fugiens secessit. Profectus est dominus Heinricus1 episcopus contra Romam, sed Deus omnipotens, qui cuncta futura cernit ut presentia,

47*

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 371. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_371.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)