Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 5 | |
|
361
Godescalcus, senior ecclesie Nienburgensis, lxx annorum. iuratus dixit de libertate et commutatione ecclesie, quod Bertrammus et Wigpertus et ceteri, et si in aliquo gra- varetur indebite a Magdeburgensi archiepiscopo, liberum haberet recursum ad imperium. Et quod Nemiz, Sprewe et Trebus habuerit in quieta possessione. Et quod viderit mel, ceram et denarios camerarii, pisces magistri coquine, cutes ursinas, pelles cervinas et quedam alia, et quod currus ista14 vehentes viderit, et quod duobus annis receperit mel ad cellarium abbatis. De alienatione terrarum Nemiz, Sprewe, Trebüs dicit, sicut Bertrammus. De 1 mansis in Strekow dicit, quod Ludolfus episcopus dederit abbati Heidenrico eos et quod Albertus archiepiscopus eosdem abstulit et aliis in feodo dedit. De ccc mansis apud Juterbok assignandis dicit, quod quidam alii.
Henricus opilio, lxx annorum, libere conditionis, iuratus dixit, se meminisse eccle- siam Nienburgensem in statu libertatis sub imperatore Friderico et abbate Eberhardo, et quod permutata sit, sicut supra dictum est. De terris Nemiz, Sprewe, Trebus et ccc mansis apud Juterbok Nienburgensi ecclesie assignandis et de Strekow dicit, quod Godescalcus et Bertrammus.
Sifridus, libere conditionis, lxxx annorum, iuratus dixit, se vidisse ecclesiam Nienburgensem liberam. De permutatione dicit, sicut Hermannus, Bertrammus et Go- descalcus. Et quod habuerit libertatem eligendi advocatum, et quod marchio Albertus, pater ducis Bernhardi, habuit advocatiam ab ecclesia Nienburgensi. Et quod viderit sex annis adduci pensionem de terris Nemiz, Sprewe et Trebus, quas Wigmannus epi- scopus abstulit et apud marchionem Dedonem infeudavit, unde laboratum est a Nien- burgensibus, sicut audivit, quod Wigmannus archiepiscopus fuerit excommunicatus a papa.
Burchardus, simplex vicarius archiepiscopi, lxx annorum, iuratus dixit, se audisse ecclesiam Nienburgensem liberam et imperialem et permutationem factam sub impera- tore Friderico procurante episcopo Wigmanno, qui dedit imperatori Castrum Schonen- burg et opidum Wesele, cui imperator dedit Castrum Vrakeleve et ecclesiam Nienbur- gensem cum omni iure imperiali.
Friderieus maior decanus in Magdeburg, lxx annorum, iuratus dixit, se meminisse ecclesiam Nienburgensem liberam et solummodo ad imperium habuisse respectum. Et quod permutatio facta fuerit sub imperatore Friderico et Wigmanno archiepiscopo, et quod presens fuerit et audierit, Albertum marchionem Brandenburgensem permutationi facte reclamasse et noluisse reeipere advocatiam ab archiepiscopo.
Theodericus, canonicus et sacerdos Magdeburgensis, iuratus dixit, quod meminit ecclesiam Nienburgensem in statu libertatis et permutationem factam sub Friderico im- peratore et Wigmanno archiepiscopo, et quod imperator dederit ecclesie Magdeburgensi Castrum Frakeleve et ecclesiam Nienburgensem et receperit ab archiepiscopo Castrum et terram quandam cum ipsius attinentiis.
Arnoldus de Niegendorp19, libere conditionis, lxxx'annorum, iuratus dixit se me- minisse, abbatem Nienburgensem tenuisse abbatiam ab imperio sub Friderico imperatore et Wigmanno archiepiscopo, et quod imperator Friderieus Castrum Frakeleve et eccle- siam Nienburgensem subdidit Magdeburg, reeipiens in concambium Castrum Schonenburg et opidum Wesele cum attinentiis suis a Wigmanno episcopo.
Godefridus, canonicus sancti Sebastiani Magdeburgensis, lxx vel amplius annorum, iuratus dixit, quod pro certo ius patronatus ecclesie Nienburgensis pertinebat ad im- perium.
46
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 361. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_361.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)