Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 5 359.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


359

cera, pisces, cutes ferine cum curribus pluribus sunt adducta annuatim in Nienburg, et quod fuit presens, quando abbas Heitbinricus Conradum marchionem de Landesburg* presente fratre suo comite Tbeoderico10 coram Ludolfe archiepiscopo pulsavit super pro- vincia Lubus, quod eam iniuste possideret, cum ecclesie sue pertineret. Cui marchio respondit, quod feodum suum esset ab archiepiscopo Wigmanno. Et quia audierit a patre suo, quod Wigmannus episcopus promiserit, in restauro nominatarum provincia- rura se daturum apud Juterbock et Dame plurimos mansos, unum cultum et alium in- cultum, et cum nuntius abbatis nomine Bertrammus iret ad restaurum, nuntius archi- episcopi ei nemorosa loca et paludes assignavit, quas nuntius abbatis non recepit. Et quod ecclesia Nienburgensis fuit regalis et libera.

Conradus, lx annorum, de matre libera et de patre litone ecclesie Nienburgensis natus, iuratus dixit, ecclesiam Nienburgensem fuisse liberam et regalem, et quod tres provincie Nemiz, Sprewe et Trebus pertinuerint ecclesie Nienburgensi, et quod viderit censum et redditus illarum xxvj curribus vehi in Nienburg, videlicet mel, ceram, sepum, pelles et pisces, et quod pater suus et quidam miles Eiswardus nomine, ecclesie mini- sterialis, promoverint ista, et quod Wigmannus episcopus promiserit in restauro terra- rum illarum dare ccc mansos et 1 ecclesie Nienburgensi, et minime persolverit, et quod Sifridus, Heidenricus, Hermannus, Friderieus et Gernodus abbates sepius querimoniam coram Ludolfo archiepiscopo iudieibus delegatis deposuerint, et quod Hermannus nunc prepositus in Hagenroth fuerit missus ab abbate Gernodo ad marchionem Theodericum super iniusta possessione predictorum conqueri.

Conradus de Hondorp, ministerialis Nienburgensis, plus quam sexagenarius et va- letudinarius, iuratus dixit se a parentibus audisse, ecclesiam Nienburgensem fuisse re- galem et liberam, et quod tempore Friderici imperatoris et Wigmanni archiepiscopi et Eberhardi abbatis concambium factum sit Nienburgensis ecclesie eo iure, quo pertinuit imperio, pro Castro Schonenburg et opido Wesele cum ipsius attinentiis, quod tradidit Wigmannus archiepiscopus Friderico imperatori et aeeepit ab eo Nienburgensem ecclesiam, et quod presens fuerit, quando abbas Sifridus, successor Eberhardi, cum Ottone preposito in Hagenroth, a capitulo Nienburgensi missi, querimoniam moverint coram papa Alexan- dra super permutatione facta contra voluntatem totius ecclesie Nienburgensis, et ipse abbas dedit equum dicti Conradi preposito in Hagenroth, qui remansit in curia Romana ad ecclesie negotium promovendum. Et quod veraciter terre Nemiz, Sprewe et Trebus pertinuerint ecclesie Nienburgensi, et quod Sifridus abbas et monasterium reeeperint annuam pensionem, et hoc didicerit ab eis et viderit eos, qui mel, ceram, pisces et de- narios et alia quedam in Nienburg deduxerint. Et quod Wigmannus archiepiscopus de restauro predictarum terrarum tantum persolverit, quod abbatem a servitio Palmarum absolvit et pro decem marcis annuatim solvendis Bodendorp, Bobowe et Criwiz villas abbati et ecclesie sue assignavit. Et quod Wigmannus episcopus predictas terras ab ecclesia Nienburgensi abstulit violenter et parentes et consangwineos suos exinde infeo- davit. Et quod Heidenricus abbas 1 mansos in Strekow, quos Ludolfus archiepiscopus ipsi abbati in restauro assignaverat, porrexit Ottoni de Pouch in feodo, ita tarnen, quod dimidia pars eius esset et dimidia pars cederet abbati.

Hermannus de Waldeser, ministerialis ecclesie Nienburgensis, plus quam sexage- narius, iuratus dixit de permutatione et libertate idem quod Conradus de Hondorp, si-

militer de terris Niemzi, Sprewe et Trebus per Wigmannum archiepiscopum alienatis

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 359. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_359.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)