Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 5 | |
|
Bruchstück geschichtlicher Nachrichten über Besitzungen des Klosters Nienburg. (Verfasst um 1150.)
- - - ibidem ecclesia et mercatu, Lighinici mercatus et ecclesia, Zrale mercatus et ecclesie due, Crocowa urbs, ecclesia et mercatus, Cotibus ecclesia et mercatus. Ibi sunt iuxta urbem xxij unci, et quotquot unusquisque uncos habet, tot scilitcet urnas mellis dabit, aliquis iiijor uncos, aliquis xij sive xx, et de inculta terra, quantum culta prebebit unusquisque tam silvis quam lignis et aquarum concursibus in singulis annis ac de crocimo in singulis sabbatis unam marcam.
Temporibus Folcmari[1] abbatis ingens dissensio adoleverat inter Heinricum marchionem de Ilburch[2], qui patruus Conradi marchionis[3] extitit, et urbanos Niemcenses. Contigit quodam tempore Henricum marchionem cum manu valida in provinciam illam devenire annitens debellare eam ac dicioni sue subicere. At contra hec evenit ac ratus sit. Quibus urbanis cognitis cum magna vi seu copia inobviam adcurrunt ac non modicum strages phalangium fecerunt, ceteros in fugam compulerunt. Unde haut modicum sunt ditati de predis occumbentium. Igitur non post modicum tempus rursus coadunata validiore manu fingens se cum paucis venire, relictis comitibus suis in privatis locis, qui aggressus est eos et cepit pugnare. At Niemcenses autumabant sibi prospere cessurum, sicuti antea, cum omni nisu annitentes inniti. Interea adcurrunt de insidiis undiquessecus milites armati et una cum infestis in urbem intrabant. Et tali modo eos subdidit. Postea contra Sclavos dimicans, advolat unus Sclavonicus miles vel eques cum magna francissa Francisca, et fracto cerebro eius dilapsus est. Quibus expertis suis comitibus urbanis, Heinrico scilicet marchione extincto, omnes de urbe Niemcensi volucri cursu exibant, Domino emeritam talionem illi rependente, quia bis sancte Marie servientibus fraudem intulit. Igitur cognito abbate[4] instituit in singulis annis homines, qui bona sanctorum habebant, illuc venire ad tuicionem provincie et populi, presertim tempore messis et seminarii, quia persecutio in dies grassabatur ab ipsis exulibus ab hereditariis suis seclusis.
Donativum[5] Heinrici regis secundi Babenbergensis super duas civitates in Triebus et Liubocholi in pago Lusizi consistentes: Mroscina, Grothisti, Liubsi, Zlopisti, Opprin, Goztewisti cum omnibus territoriis suis et vij stagna peroptima iuxta Sprewe, que pertinent Nienburch[6]. Ibi quiscunque voluerit piscari ter in anno, prebebit domino suo xxiiijor marcas argenti pro hoc, qui frequenter vendit pisces mercatoribus de Brandeburch
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 353. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_353.jpg&oldid=- (Version vom 15.7.2016)