Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 5 | |
|
1204. Juni 24. Balberge in der Kirche. Erzbischof Ludolf von Magdeburg bestätigt die vorstehende Schenkung an die Nicolaikirche zu Kattau.
In nomine patris et filii et Spiritus sancti Liudolfus Dei gratia Magdeburgensis archiepiscopus. Si pastores ovium sole geluque pro grege suo diligenter die ac nocte vigilare contenti sunt, ut neque ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis Semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus nos esse pervigiles, qui pastores animarum dicimur, attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem negligentie nos rea- tus excruciet, undemodo maiores honoris reverentia iudicamur. Convenit itaque pon- tificali moderamini pio affectu pollentibus et bene circa sibi commissa vigilantibus in omnibus, que iuste expetunt, assensum prebere et ea, que fidelium elemosinis ecclesie conferuntur, ut indisiecta errore posterorum permaneant, preca'vere. Proinde notum esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod Fidelis noster Odalricus co- mes de Witin ob spem divine misericordie et remedium carorum suorum pratum quoddam ecclesie beati Nycolai in Eatovve parrochiani curie consitum et contiguum propinquorum suorum assensu conferre elaboravit. Nam cum idem pratum a Made- burgensi ecclesia feodaliter possideret, ne iam dicta Madeburgensis ecclesia damp- nificaretur, tercium pratum in orientali parte a molendino situm in concambio consensu nostro ecclesia nostra aeeepit. Addicimus quoque salictum quoddam in Oriente iam dicto prato adsitum, quod cum esset predecessoris nostri Wigmanni archiepiscopi matri- monium et militibus quibusdam, Esico videheet et Thiedrico de Liubeguni et Wernhero de Götniz, in feodo concessum sed elapsis aliquot annis ab ipsis liberum, eorum consensu et petitione pro Domino sepedicte ecclesie omni exclusa reclamatione obtulit. Et cum omnium impeticiones legitima submovisset prescriptio, quidam Thiedricus Hake ausu temerario contra ius se a predicto comite de Witin in feodo habere asseruit, sed postmodum expeditus false exaetioni renuntiando presenti confirmationi adici postu- lavit. Quod ut firmum et inconvulsum perseveret, sub anathematis vineulo hac nostro sigillo insignita pagina corroboramus. Huius rei testes sunt: Tiemmo parrochianus ipsius ecclesie et procurator facti, dux Bernardus, Odalricus comes de Witin, Sifridus comes de Dornburch, Romarus prepositus, Heinricus decanus, Otto burgravius, Frithericus de Turchowe, Gerwigus de Wittin, Bertoldus Ealf, Thiedricus Hake. Acta sunt hec Baiberge in ecclesia, quinta feria, videlicet die beati Johannis baptiste, anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo quarto.
Aus dem im Privatbesitze befindlichen Originale (früher im Archive eu Kothen und von da entwendet) gedr: N. Mittheill. des thüring.-sächs. Vereins XIII. 258—259. Vergl. no. 746.
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 303. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_303.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)