Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 5 | |
|
289
licitudinis eis curam impeudere et paci earum ac quieti in perpetuum providere. Sciat igitur universitas Christi fidelium tarn futurorum quam presentium, quod Adelhardus de Burchdorp, in ecclesia beati Georgii Goslarie vicem advocati agens, sepius ad canonicos eiusdem ecclesie veniens predium patrui sui Liudigeri in Thiedwardigerode ipsius in- stincta venale eis prebuit et, ut in perpetuos usus suos coemerent, suadendo, petendo vehementer institit, tum quia idem predium contiguum erat silve, que AI dicitur, quam liberalitas Heinrici regis quinti prefate ecclesie contulerat, tum etiam quia predictus patruus suus, egestate constrictus, novale vendere cogebatur et ipse tarn ex advocatie debito quam ex familiaritatis affectu eandem possessionem magis ad ipsam ecclesiam quam ad quemquam mortalium transire speraret. Hoc itaque benivolentie pretentu1 cum ad emptionis assensum tandem fratres allexisset et appreciationis quantitas ex utriusque partis placito, vendentis scilicet et ementium, ad arbitrium eiusdem cessisset ita, ut qui- libet mansus terre culte iuste mensure plenitudinem habens quinta dimidia marca puri argenti obveniret, res ad noticiam comitis Liudolfi iunioris pervenit paucisque diebus interiectis cum predicto Adelhardo fratres adiens ab ipso rogatus est, ut tarn divine retributionis intuitu quam eciam servitii sui respectu consilio simul et auxilio huic di- gnaretur adesse negocio, quatenus eadem emptio tali tenore procederet, ut nec ecclesia aliquod in posterum inde gravamen sustineret nec ipse, qui advocati vice fungebatur, si res processum habere non posset, calumpniam incurreret. Cuius peticione cum idem comes libentissime annuisset et ex condicto diem, quo cepta promoveretur causa, sta- tuissent, ad eandem diem tarn senior comes Liudolfus quam etiam iunior occurrit, ad- hibito sibi Liudigero cum filiis suis, Herimanno videlicet et Elverico, et avunculo eorum Bodone de Wanzleve ceterisque agende cause necessarüs, uno tantum excepto, Adel- hardo scilicet, qui, cum eandem emptionem eousque promovisset, ea die se tantum sub- traxit. Verum cum ipsa eius absentia non parum suspicionis prefate ecclesie canonici* incussisset, uterque comitum se procuraturum fideliter spopondit, ne suspecta eis quic- quam Adelhardi obesset absentia, quippe qui debitam ipsius vice cautionem eorum in- dustria sibi proventuram experimento probarent, dummodo a cepto negocio nullo metu, nulla occasione cederent. Predictus itaque Liudigerus assentientibus ambobus filiis suis ac laudantibus predium illud in Thiedwardingerothe in presentia utriusque comitis ecclesie beati Georgii in perpetuam proprietatem publica legitimaque venditione contra- didit accedensque ad altare lege venditionis cyrotecam suam reliquiis superposuit et quicquid in prefato novali hereditario iure possederat, illud liberum et exutum ab omni honere1 advocacie cum omnibus prediis Deo ac beato Georgio fratrumque usibus resi- gnavit, bone memorie Gerhardo preposito pretaxatam estimationem precii se daturum promittente. Addidit preterea idem Liudigerus huiusmodi pactionem, quod, nisi ratam faceret eandem emptionem ecclesie, ipsum novale Thiedwardiugerode cum alio quodam predio suo in Sledem expositionis modo ecclesia absque ulla contradictione teneret, donec ipse pro eorundem redemptione prediorum centum libras puri argenti persolveret. Quod acceptans comes Liudolfus senior una cum filio suo iuniore Liudolfo cyrotecam de reliquiis tulit et utrimque fideiussorem se posuit sicque prefixis secundum prenomi- nati Liudigeri voluntatem terminis in brevi quinquaginta marcas examinati argenti certis in locis et in presentia idoneorum testium fratres ei persolverunt. Verum cum omnia conposita et pacata esse sperarent, Herimannus, Liudigeri filius, iusticie oblitus et pacti sui immemor, debitam sibi pecunie portionem denegatam esse conquerens, fratribus nichil
87
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 289. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_289.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)