Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 5 | |
|
1381. März 12. Gernrode. Die Pröpstin Bertradis von Gernrode bekundet die am 12. März 1374 geschehene Verleihung des Altares aller Heiligen in der Stiftskirche zu Gernrode an Peter Wyas.
Nos Bertradis Dei gratia preposita secularis ecclesie exempte in Gernrode, Hal- berstadensis diocesis. Universis et singulis presentes nostras litteras visuris et audituris pateat evidenter, quod anno Domini m0.ccc°.lxxiiij°, die Gregorii, que fuit xij dies mensis Marcii, altare omnium sanctorum in nostra ecclesia Gernrode situm, tunc per obitum domini Johannis de Ackenburch, ultimi rectoris, nobis vacans, cuius collacio, presentacio seu ius patronatus ad nos dinoscitur pertinere, domino Petro Wyas ob eius benemerita nostre ecclesie et nobis in Gernrode exhibita ob divini cultus augmentum suo exili be- neficio subdiaconali, quod in dicta ecclesia ex collacione domine nostre abbatisse per longa tempora obtinuit et hactenus obtinet, non obstante, commendavimus seu dedimus in commendam ad eius maiorem sustentacionem et sie commendatum et non tytulatum domine nostre abbatisse pro tempore, que ex antiqua consuetudine approbata et pre- scripta ac hueusque observata racione libertatis ecclesie in Gernrode secularis predicte non tantum apostolica sed eciam imperiali tradita auetoritate habuit et habet huiusmodi commendam approbare, propter beneficiorum paupertatem sine omni alterius persone, magne sive parve, contradictione duximus commendandum, licet diu dominus Petrus dicti altaris omnium sanctorum vigore huiusmodi commende per nonnullos annos tunc non fuit adeptus propter hoc, quod quidam dominus Benedictus de Goreye vigore pretense gratie sibi, ut asseruit, ab apostolica sede facte, licet minus iuste, de dicto altari et eius possessione se intrusit, cuius occasione aliquamdiu Iis in sacro palatio causarum apostolico inter predictos fuit ventilata, demum per magistrum Hinricum de Angheren, bacalaureum in decretis et ecclesie sancti Pauli in Erfordia curatum, amicabiliter con- cordata, tunc vero, videlicet anno Domini m°.ccc°.lxxxj, die tercia mensis Januarii, huius- modi altaris omnium sanctorum possessionem vigore dicte nostre commende sibi facte non, ut tytulatus sed ut commendatus, canonice auetoritate ordinaria intravit, retinuit et reeepit et fruetus, proventus et redditus ex ipso pereipiendo, domine abbatisse ac nostre seu nostri capituli iuxta antiquas consuetudines et libertates ecclesie secularis predicte seu voluntate, assensu seu consensu accedente, affirmante et consentiente Dei amore et intuitu pietatis. In cuius rei testimonium presentes nostras litteras nostrorum sigillorum munimine fecimus communiri.
Datum Gernrode, anno Domini quo supra, videlicet lxxxj, die Gregorii, indictione tercia1, pontificatus sanetissimi in Christo patris ac domini nostri domini Urbani divina Provi- dentia pape sexti anno suo tercio.
Aus dem Original im Maus- und Staatsarchive zu Zerbst: angehängt an Pergamentbändern sind drei Siegel: a) das der Pröpstin Bertradis (Bertha) (IV. Taf. VI. 4), b) das der Aeb- tissin Adelheid IV (IV. Taf. VI. 2), c).das des Gernröder Capitels (II. Taf. VII. 2). — 1. Statt: qaarta.
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 18. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_018.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)