Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4 | |
|
424
ctione secunda, die tertia mensis Junii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divina Providentia pape vj anno secundo, presentibus di- scretis viris magistris Rudolfe- de Setrington et Gobelino Johannis de Strithoven, notariis publicis scribisque nostris, testibus ad premissa vocatis et rogatis, Eboracensis et Colo- niensis diocesium.
Subsequenter vero nos Bartholomeus Johannis, auditor prefatus, ad antedicti magistri Jacobi Repest procuratoris instanciam magistrum Johannem de Gudinsperg, ex adverso procuratorem, ad videndum et audiendum dictas expensas coram nobis in hac causa factas taxari vel dicendum et causam, si quam haberet rationabilem, allegandum, quare expense ipse taxari non debeant, citari mandavimus et fecimus per certum domini nostri pape cursorem ad diem et horam proxime infrascriptas. In quibus conparuit in iudicio coram nobis magister Jacobus Repest, procurator predi- ctus, et partis sibi adverse non conparentis nec ipsi termino satisfacere curantis contu- maciam accusavit eamque contumacem reputari et in eius contumaciam expensas ipsas taxari per nos cum instantia postulavit. Nos itaque Bartholomeus, auditor prefatus, dictam partem adversam non conparentem nec ipso termino satisfacientem, licet suffi- cienter et usque ad horam debitam expectatam, reputavimus, quoad actum huiusmodi, merito contumacem et in eius contumaciam easdem expensas ad viginti duos florenos auri de camera, boni et iusti ponderis, prefatis abbatisse, sororibus et conventui mona- sterü in Gerinrode dandos, restituendos et solvendos provida moderatione taxavimus et tenore presentium taxamus, recepto prius per nos a dicto magistro Jacobo procuratore et per eum prestito ad sancta Dei evangelia in nostris manibus scripturis tactis sacro- sanctis ad mandatum nostrum iuramento, quod dictus magister Jacobus procurator dictam summam florenorum et ampüus in et pro dicta causa expendisset et necessario expen- dere haberet. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium presentes nostras litteras seu presens publicum instrumentum huiusmodi nostram diffinitivam sententiam et expensarum taxationein in se continentes seu continens per Thidericum Butting de Wolfhagen, clericum Maguntinensis diocesis publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum, subscribi et publicari mandavimus et nostri appen- sione sigilli iussimus communiri. Hec dicta expensarum taxatio facta fuit per nos Rome, in dicto palatio causarum apostolico, nobis inibi mane, hora causarum ad iura redden- dum pro tribunali sedentibus, sub anno, indictione et pontificatu, quibus supra, die Lüne, quinta deeima mensis Novembris, presentibus ibidem discretis viris magistris Ru- dolfo de Setrington et Gobeüno Johannis de Strithoven, clericis Eboracensis et Colo- niensis diocesium scribisque nostris, testibus ad premissa vocatis et rogatis. (S. N.) Et ego Thidericus Butting de Wolfhagen, clericus Maguntinensis diocesis, publicus apostolica et imperial auetoritatibus notarius ac venerabiüs et circum- specti viri domini Bartholomei auditoris et cause huiusmodi coram eo scriba, predicte diffinitive sententie pronuntiationi, expensarum taxationi omnibusque aliis et singuüs, dum sie, ut premittitur, per dictum dominum auditorem et co- ram eo agerentur et fierent, presens interfui eaque sie fieri vidi et audivi et de mandato prefati domini auditoris presens publicum instrumentum exinde confeci, manu propria scripsi, hic me subscripsi signoque meo solito et consueto signavi una cum appensione sigilli ipsius domini auditoris in fidem et testimo-
nium omnium premissorum.
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 424. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_424.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)