Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 4 423.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


423

contra supradictas declarationes quidquid dicere sen excipere curantis contumaciam accusante ipsumque per nos contumacem reputari postulante, nos dictum magistrum Jo- hannem procuratorem non conparentem, licet sufficienter expectatum, quoad actum pre- dictum, iusticia exigente reputavimus contumacem. Subsequenter vero conparuerunt in iudicio coram nobis magistri Jacobus Repest ex una parte et Johannes de Gudinsperg, procuratores predicti, nominibus procuratoriis, quibus supra, ex altera, volentes in huius- modi causa concludi et in eadem pro concluso haberi. per nos cum instantia postularunt et, quantum in eis fuit, unanimiter et concorditer concluserunt in eadem. Et nos Bartholomen Johannis, auditor prefatus, una cum dictis procuratoribus concludentibus et secum per nos, tit prefertur, concludi petentibus in presenti causa conclusimus et habuimus pro concluso in eadem, salva et retenta nobis potestate huiusmodi conclusionem revocandi, si nobis in posterum videtur faciendi, demum ad prenominati magistri Jacobi Repest procuratoris instantiam eundem magistrum Johannem, ex adverso procuratorem, ad audiendam diffinitivam per nos in huiusmodi causa ferri sententiam per unum ex dicti domini nostri pape cursoribus citari mandavimus peremptorie et fecimus ad diem et horam annotatas, quas etiam dicto magistro Jacobo procuratori et parti sue ad idem tunc duximus pfefigendas. Quibus quidem die et hora advenientibus conparuit in iu- dicio coram nobis. magister Jacobus Repest procuratorio nomine, quo supra, et presente supradicto magistro Johanne, ex adverso procuratore, diffinitivam sententiam pro se et parte sua et contra partem adversam iuxta modum et formam libelli sue partis supra- scripti seu petitionis per nos in presenti causa ferri cum instantia postulavit. Nos igitur Bartholomeus Johannis, auditor prefatus, visis primitus et diligenter inspectis omnibus et singulis actis, actitatis habitis et productis in causa huiusmodi eisque diligenter recen- sitis, ad nostram diffinitivam sententiam in huiusmodi causa proferendam duximus pro- cedendum eamque de dominorum coauditorum nostrorum consilio et assensu, quibus de presentis cause meritis relationem plenariam fecimus et fidelem, habitaque inter nos et ipsos deliberatione matura secundum ea, que vidimus, cognovimus nuncque cognoscimus, videmus, pro parte supradictarum dominarum abbatisse et sororum seu canonicarum capituli sive conventus predictorum principalium* et contra reverendum patrem archi- episcopum Magdeburgensem, ex adverso principalem, in scriptis tulimus et presentibus ferimus in hunc modum: Christo nomine invocato pro tribunali sedentes et habentes pre oculis solum Deum, de dominorum coauditorum nostrorum consilio et assensu per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam ferimus in hiis scriptis, pronunciamus, de- cernimus et declaramus per venerabilem virum dominum Christoforum Gallina de Ve- netiis, coauditorem nostrum, in huiusmodi causa bene, iuste et legitime fuisse et esse, ut esset, sententiatum et diffinitum ipsiusque sententiam confirmandam fore et confir- mamus et pro parte dicti domini archiepiscopi Magdeburgensis ab ipsa sententia male, perperam et inique fuisse et esse provocatum et appellatum ipsamque partem appellan- tem in expensis pro parte dictarum dominarum abbatisse et sororum seu canonicarum, capituli sive conventus predictarum in dicta causa coram nobis legitime factis condempnan- dam fore et condempnamus, ipsarum expensarum taxatione nobis in posterum reservata.

Lecta, lata et in scriptis promulgata fuit hec presens nostra diffmitiva sententia per nos Bartholomeum Johannis Rome, apud sanctum Petrum, in palacio causarum apo- stolico, mane, hora causarum, nobis inibi in loco nostro solito ad iura reddendum pro

tribunali sedentibus, sub anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo lxxix, indi-

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 423. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_423.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)