Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4 | |
|
389
torem instanter postulavit, nichilominus quantum in ipso fuit et erat, in causa et causis huiusmodi concludens. Prefatus vero dominus auditor tunc magistrum Johannem, ex adverso procuratorem, et citatos predictos non comparentes, licet debite expectatos, contumaces, prout erant, exigente iusticia reputavit, in ipsorum contumaciam in causa et causis huiusmodi una cum dicto magistro Jacobo procuratore reconcludente recon- clusit habuitque et haberi voluit in eisdem iusticia mediante pro concluso. Dictoque domino Gregorio papa undecimo predicto, sicut Domino placuit, de medio sublato et sanctis8imo in Christo patre et domino nostro domino Urbano divina Providentia papa sexto ad apicem summi apostolatus assumpto causaque et causis huiusmodi per dictum dominum Galhardum auditorem in statu, in quo ultimo tempore felicis recordationis domini Gregorii pape undecimi remanserant, resumptis, deinde coram dicto domino auditore per dictum reverendum patrem dominum Petrum archiepiscopum principalen) in Romana curia presentem ad singulas positiones et articulos dictarum abbatisse et conventus in causa et causis huiusmodi superius datos nonnullis responsionibus datis in scriptis et per dictum magistrum Jacobum procuratorem procuratorio nomine, quo supra, coram ipso domino auditore iudicialiter constitutum quadam petitione summaria, secun- dum quam sententiari pro parte sua voluit et petivit, in scriptis data et oblata, cuius tenor talis est:.
Procurator et procuratorio nomine venerabilium dominarum abbatisse et capi- tuli seu conventus ecclesie sive monasterii secularis in Gherinrode, Halbersta- densis diocesis, loco petitionum summariarum hactenus pro parte sua datarum dat petitionem, que sequitur et sub hoc tenore, videlicet: Petit dictus procurator et procuratorio nomine, quo supra, per vos reverendum patrem et dominum audi- torem et vestram diffinitivam sententiam pronuntiari, decerni et declarari su- pradictas spoliationem, intrusionem, detentionem, occupationem et earum con- tinuaciones et ratihabitiones ac in ipsarum Vitium successiones, advocati positio- nes seu deputatione8, infeudationes, iurium redditiones, exactiones, taliationes, Servitut um impositiones, iuramentorum fidelitatis et omagii ac vasallagiorum extorsiones per dictos quondam Theodericum defunctura et dominos Albertum translatum et Petrum modernum archiepiscopos Magdeburgenses et capitulum ecclesie Magdeburgensis et eorum quemlibet factas attemptatas fuisse et esse temerarias, illicitas, iniquas et iniustas ac de facto presumptas et prefatos do- minos Petrum archiepiscopum Magdeburgensem modernum et dictum capitulum ecclesie Magdeburgensis, eorum officiarios et advocatos etiam divisim ab occu- patione et detentione supradictarum villarum et mansorum et aliorum bonorum supradictorum et superius specificatorum et pertinentiarum earundem seu eorun- dem ac meri et mixti imperii et iuris ponendi advocatum seu gubernatorem in eisdem villis, mansis et bonis necnon iuris reddendi ius et Jurisdictionen! tem- poralem exercendi inter homines utriusque sexus in ipsis villis, mansis et bonis degentes amovendos fore et per vos amoveri predictasque dominas abbatissam et sorores sive moniales seu canonicas et conventum seu capitulum et mona- sterium seu ecclesiam secularem ad possessionem dictarum villarum ac mansorum et aliorum bonorum superius specificatorum et eorum ac earum pertinentiarum ac meri et mixti imperii ac iuris ponendi advocatum seu gubernatorem in eis-
dem villis, mansis et bonis ac etiam iuris reddendi, ius et Jurisdictionen! tem-
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 389. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_389.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)