Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4 | |
|
ville villanorum nomine parte ex altera super lite et controversia, que vertebatur et erat inter ipsas partes super oblationibus et elemosinis ad ecclesiam eandem deferendis et super omnibus et singulis questionibus super premissis habitis et exortis in nos Hermannum prepositum prefatum sponte et libere sub pena xx marcarum argenti Bran- deburgensis compromiserunt communiter et concorditer tamquam in arbitrum, arbitra- torem et amicabilem compositorem, prout in compromisso ab eis in nos facto evidentius continetur. Nos igitur auditis et intellectis omnibus, que super questionibus predictis dicere voluerunt et utriusque partis diligenter investigata et congrua voluntate et habita deliberatione pro bono pacis et concordie ex vigore compromissi in nos facti pronuncia- vimus easque concordavimus modis et conditionibus, quibus infra, videlicet quod pro- visores ecclesie prefate omnes oblationes, que diebus feriatis vel non feriatis in futurum supra libra et ymagine sancti Nycolai in ipsa ecclesia vel extra fiunt et a Christi fidelibus erogantur, integre et ex toto tollant et recipiant, ita tarnen, quod ipsi provi- sores vel quibus hec commiserint, post ultimum offertorium misse ire possunt cum tabula vel ymagine predicta fidelium elemosinas petituri easque in usus ipsius ecclesie cum consilio plebani et ibidem seniorum distribuant et convenant et hiis, ad quos pertinet, congruam faciant rationem. Et in recompensam dictarum oblationum provisores ipsius ecclesie, qui pro tempore fuerint, et villani solvere et erogare sint astricti singulis annis ecclesiastico dicte ecclesie pro tempore existenti' quatuor modios tritici de bonis ipsius ecclesie et de uno manso in Borstorp a domino Henrico de Ysenborg milite per eosdem provisores de bonis ipsius ecclesie comparato, octo modios siliginis pro xij modus tri- tici, quos alias plebanus ipsius ecclesie de uno manso in Tzenitz ipso plebano per illu- strem principem dominum ducem Saxonie appropriato ipso ecclesiastico solvere tenebatur, et ipse plebanus eundem mansum libere possideat et solutc. Insuper prefati provisores eidem plebano in die dedicationis -ipsius ecclesie duodecim pullos et in festo beati Ni- colai, eiusdem ecclesie patroni, totidem pullos singulis annis erogabunt, ipseque ple- banus duos fratres mendicantes vel alios pro sermone faciendo2 terminis prefatis ac feria secunda ante festum ascensionis Domini ad mensam suam invitabit. Et sie omnis eorum discordia, Iis et controversia erit terminata et sopita pronunciatione huiusmodi per nos facta. Prefate partes ipsam approbantes, ratificantes et aeeeptantes promise- runt sollempni stipulatione sub pena prefata eandem pronunciationem servare inviolabiliter et tenere remotis fraude, dolo et exceptionibus quibuscumque et, ut premissa omnia et singula inconeusse debitum sorciantur effectum, prefate partes hinc et inde se suosque successores ad observationem omnium premissorum imperpetuum obligantes sub rerum suarum omnium ypotheca. In quorum omnium testimonium ac nostri consensus adhi- bitionem presentem litteram nostro sigillo sigillatam dedimus villanis memoratis. Acta sunt hec Magdeburg in curia habitationis nostre, anno Domini m°.ccc°.lxx°, feria quinta post dominicam beati Yalentini.
Aus dem Original im Maus- und Staatsarchive su Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande anhängenden Siegel des Ausstellers {Hermann von Warberg). — 1. Orig: existente. — 2. Orig: facienda. — Vergl. III. no. 477.
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 264. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_264.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)