Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4 | |
|
tenore presentium universis, qualiter nuper prudentes viri consules, communitas et cives civitatis Magdeburgensis Castrum Novum Gatersleve situm in flumine aque Bode ad uni- versarum terrarum ac bominum circumvicinorum tranquillitatem, commune bonum ac pacem a strennuis viris de Nendorp pro certa summa pecunie compararunt. Et quo- niam proprietatis et fundi dicti castri maior pars ad ecclesiam Magdeburgensem iure hereditario et proprietario legitime pertinebat, ut pertinet, ad nos et ecclesiam nostram quadam parte alia eiusdem castri similiter pertinente, nos ob causas legitimas' ecclesiam nostram tunc moventes partem nostram huiusmodi illustri principi domino Rudolpho duci Saxonie, sacri imperii archimarescallo, in pheodum contulimus, sicut in litteris su- per hoc tunc editis plenius continetur. Quia vero nuper idem illustris princeps et do- minus Saxonie dux, alio utpote divino ductus spiritu, in presentia reverendi in Christo pa- tris ac domini nostri domini Theoderici archiepiscopi Magdeburgensis suique capituli ac civium Magdeburgensium predictorum nostram partem prefatam, quam hactenus, ut pre- mittitur, sibi contuleramus in pheodum, nobis et dicte nostre ecclesie matura satis deliberatione prehabita in nostris manibus publice et libere resignavit, nos accepta libera resignatione huiusmodi, intra claustra mentis nostre propensius ac sollicite perpendentes, qualiter pars dicta in prefato Castro Gatersleve nobis et ecclesie nostre prefate non adeo cederet in commodum et profectum, sicuti nobis et eidem ecclesie nostre existeret oportunum, volentesque nobis et eidem ecclesie nostre, quantum possumus, consulere et talia, que non transeunt in nostrum commodum, ut deberent, Deo auspice in melius commutare, ob piam dicti domini nostri archiepiscopi Magdeburgensis instantiam maiorem in dicto Castro proprietatis et fundi partem habentis animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed matura satis et solempni tractatu et deliberatione prehabita acceden- teque ad hoc totius nostri capituli consensu unanimi et etiam voluntate ad ecclesie nostre iam dicte singulare commodum et profectum dictam proprietatis nostre partem, quam hactenus in Castro Novo Gatersleve habuimus, queque et prout ad nos et dictam nostram ecclesiam pertinebat intus et extra et pertinet, dicto domino nostro domino Theoderico archiepiscopo Magdeburgensi et sue ecclesie antedicte ■ pro centum marcis argenti Brandenburgensis, Magdeburgensis ponderis, quas quidem pecunias dicti cives Magdeburgenses ob reverentiam et amorem domini nostri archiepiscopi supradicti ex dono gratuito sponte nobis et ecclesie nostre totaliter ac omnimode persolverunt, quas etiam centum marcas in certos usus, bonum et commodum dicte ecclesie nostre conver- timus, prout id notoria facta declarant, rite et rationabiliter proprietario iure vendidimus, assignavimus atque tradidimus, vendimus, assignamus et tradimus de certa nostra scientia libere per presentes sie, quod ipse dominus noster dominus archiepiscopus Magdebur- gensis ecclesie2 et sui in eadem ecclesia successores ex nunc et* in antea partem nostram proprietatis et fundi huiusmodi cum omnibus et singulis utilitatibus, honoribus, iuribus, fructibus, possessionibus, bonis et pertinentiis universis, ubicumque sitis, ad eam perti- nentibus, quibuscumque specialibus vocabulis sive nominibus designentur, et etiam omni eo modo, forma, proprietate et iure, quibus nos et ecclesia nostra partem eandem pos- sedimus, habuimus atque tenuimus, possideant, habeant ac libere teneant in perpetuos proprietatem et usus ad suam, ecclesie sue et successorum suorum, archiepiscoporum Magdeburgensium, liberam ac4 omnimodam voluntatem, transferentes in eum, ecclesiam suam et successores suos omne ius nostrum, quod nobis et dicte ecclesie nostre in dicta nostra proprietatis et fundi parte ac universis et singulis pertinentiis eius tarn intra
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 195. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_195.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)