Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4 | |
|
supremus zudarius et Wanko de Wartemberg supremus pincerna regni nostri Boemie, et alii quam plures nostri Meies —--.
Datum Prage, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, indictione viiij, v Idus Junii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero secundo.
Vollständig gedr: Schannat histor. Fuldens. cod. probat. 267—268. Vergl. Böhmer regg. Karls IV. no. 2466.
1356. Juni 2b. Zerbst. Die Fürsten Albrecht II und Waldemar I von Anhalt schenken dem Frauenkloster von S. Marien zu Zerbst das Patronatsrecht über die Kirche zu Drosa und einen Geldzins aus dem Fleischerscharren in der Stadt Zerbst.
In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presencia visuris seu audituris Albertus et Woldmaras Dei gracia principes Asschanye, comités in Anhalt, perpetue salutem in omnium salvatore. Sagax hnmane nature discrecio memorie hominum labi- litate pensata, ne ea, que apud homines aguntur, negocia procedente temporis cursu oblivionis defectui subiacerent, scripturam privilegii perpetui autenticam salubriter ad- invenit, qua res geste scribuntur et scripture ministerio postmodum servantur longum et in evum. Notum igitur sit tarn presentibus quam futuris, quod nos, documentis sa- pientis inbuti, per continuam eciam decedencium experienciam agnoscentes, cunctis viven- tibus, sub globo lunari moventibus nichil morte fore certius, hora vero mortis nil in- certius, disponendo presencia, precogitando et futura, matura deliberacione prehabita venturi iudicis conspectui Septem stellas in dextera tenentis, in medio Septem candela- brorum aureorum ambulantis1, cui unumquemque temporibus in novissimis reddere de singulis villicacionis sue oportebit racionem, apud quem petens accipit, querens invenit et pulsanti aperietur2, deligentes manibus non vacuis apparere, de ligno vite et manna abscondito vincentibus promisso nichilominus in salutem nostrarum et nostrorum progenito- rum animarum cupientes frumentum aliquod inpetrare, summopere zelo eciam ducti ex alto, ut nova mentis nostre oculis lux divine infulgeat claritatis, in honorem Dei omnipotentis et gloriosissime virginis Marie genitricis sue necnon in nostrarum et progenitorum nostrorum salutem et remedium animarum damus, tribuimus, erogamus et sollempni donacione libera- liter donamus pro testamento perpetuo sanctimonialibus in Cerwist ac ecclesie beate Marie virginis ibidem Cerwist, ubi predicte sanctimoniales resident Domino famulantes, su- per eiusdem ecclesie altare ius patronatus parrochialis ecclesie ville Droze, Magdeburgensis dyocesis, mera liberalitate offerentes, quod ad nos usquemodo pertinuit et pertinere visum fuit. Insuper damus, erogamus et sollempni donacione donamus prefate ecclesie beate Marie virginis et sanctimonialium in Cerwist proprietatem quadraginta" Septem solidorum denariorum Cerwistensium singulis annis de carnificibus seu mazellis carnificum ibidem Cerwist duobus terminis recipiendorum, ita videlicet, quod quolibet festo beati Mychahe- lis viginti quinque solidos et quolibet festo beati Martini viginti duos solidos prenomi- nate sanctimoniales in Cerwist de eisdem carnificibus tollant et recipiant pacifice et
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 92. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_092.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)